Skoči na glavni sadržaj

Izvorni znanstveni članak

De Quaestionibus quae sunt de textu Hermanni Dalmatae De essentiis tractatus constituendo veluti principales

Antun Slavko Kalenić ; Filozofski fakultet, Zadar, Hrvatska


Puni tekst: hrvatski PDF 3.397 Kb

str. 31-64

preuzimanja: 481

citiraj


Sažetak

Hermanni de essentiis tractatus tribus in codieibus manu scriptis usque ad nostram aetatem perveni't. quorum antiquissimus atque auctoritate maxime praeditus est codex Neapolitanus (N) saeculo duodecimo exeunte conscriptus. secundus antiquitate, etiam si non perinde auctoritate, codex est Londiniensis (L) saeculi quarti decimi. huk manu scriptorum nostrorum deterrimo principium et finis desunt. te:rtius denique superest codex Oxon iensis (C), qui bonitate lectionum non est multo inferior quam N. ac scripturis singulorum librorum diligenter expensis quo modo NLC in vicem cohaere ant et quae sit eorum inter se ratio ex stemmate oblata planissi,me intellegere poteris. eteni'm duo ex archetypo (ω) f1uxe•runt exemplaria deperdita, quorum neutrum parentis imaginem plene accurateque expressit: exemplar laounosum (v) et liber plenior (ξ). porro a v manavdit N. ξ autem hac ex parte autographo λ. interposito, quod deinde periit, L atque illinc haud seio an pariter apographi intercedentis ope, per manu scriptum ϰ dico, e generavit. liber ϰ item desideratur.
Librorum qui supersunt scriptiones ab ω lange reces:serunt. at vero eius modierrorum magnus numerus una cum noviciis quibusdam ab editoribus in1atis mendi's in libris quoque formis litterarum descriptis nescio quo pacta obversatur. nam octavam fere partem textus Hermanni de essentiis tractatus typis exscribendam ouravit Haskinsius anno 1924. plenum vero textum primus publicavit anno 1946 Alonsus. qua in editione Comillensi concinnanda ita versatus est, ut C codicem, quem solum ad manum habebat, ex adnotationibus Haskinsianis, ubi haec usui esse potuerunt,corrigeret et expleret. nec non eundem plenum textum nuperrime exemplo Leidensi-Coloniensd anni 1982 Burnettus edidit. cui hac in editione adparanda omnes codices superstites Haskinsi excerptis Alonsique editione Comillensi adiuvantibus praesto fuerunt. Burnettus, licet multa quidem errata quasi ducum et rpraeoursorum suorom correxerit, at tamen, cum quaedam e praecedentibus iteravit menda, tum intulit rursus de suo recentia quoque. non nulla tamquam pecmiaria. sed quod persaepe se textu:i interponebat inutiliter, non raro etiam nocens, id ei praecipue exprobrare debes.
Quae ad traetatum in libros dividendum attineant, Hermannus initio opus libros complures comprehensurum in anima habuisse videtur. atqui eum tractatu tandem absoluto quae in textu inerat unitatem non voluisse extranea divisdone turbari veri simile est atque hane fuisse causam, eur in fine tractatus libri mentio prolibris facta esset.
Ad extremum huius disceptationis scriptor Burnetto in LC Hermanni interpolationes re vera inveniri non consentit. demonstrat e contrario in N comparato cum L et e multo maiorem laounarum numerum reperiri ideo, quod N ab exemplari multo minus accurate exarato manaverit, atque eandem ob rem censet Burnettum, cum Hermanni tractatus textum quattuor loeis ita constitueret, ut binas coniunctim formis litterarum transscribendas scriptoris curaret orationes, id est singulatim Norationem, seorsum LC, erraviisse.

Ključne riječi

Hrčak ID:

85888

URI

https://hrcak.srce.hr/85888

Datum izdavanja:

1.12.1986.

Podaci na drugim jezicima: hrvatski

Posjeta: 1.066 *