hrcak mascot   Srce   HID

Ostalo

Villa Muć eiusque districtus in historia Croatorum

Marin Tadin

Puni tekst: hrvatski, pdf (1018 KB) str. 52-73 preuzimanja: 864* citiraj
APA 6th Edition
Tadin, M. (1980). Iz prošlosti Muća. Crkva u svijetu, 15 (1), 52-73. Preuzeto s https://hrcak.srce.hr/90149
MLA 8th Edition
Tadin, Marin. "Iz prošlosti Muća." Crkva u svijetu, vol. 15, br. 1, 1980, str. 52-73. https://hrcak.srce.hr/90149. Citirano 15.05.2021.
Chicago 17th Edition
Tadin, Marin. "Iz prošlosti Muća." Crkva u svijetu 15, br. 1 (1980): 52-73. https://hrcak.srce.hr/90149
Harvard
Tadin, M. (1980). 'Iz prošlosti Muća', Crkva u svijetu, 15(1), str. 52-73. Preuzeto s: https://hrcak.srce.hr/90149 (Datum pristupa: 15.05.2021.)
Vancouver
Tadin M. Iz prošlosti Muća. Crkva u svijetu [Internet]. 1980 [pristupljeno 15.05.2021.];15(1):52-73. Dostupno na: https://hrcak.srce.hr/90149
IEEE
M. Tadin, "Iz prošlosti Muća", Crkva u svijetu, vol.15, br. 1, str. 52-73, 1980. [Online]. Dostupno na: https://hrcak.srce.hr/90149. [Citirano: 15.05.2021.]

Sažetak
Saecula iam numerantur undecim a tempore quo Branimirus, inclutus
dux Chroatorum, regni habenas, summo pontifice Johanne VIII plaudente, intrepidus assumpsit: 879—1979.
Hoc A. D. 1979 volvente Branimirus in medio est studiorum ad qtiae
viri historiam chroaticam oolentes inoumbunt. Simili modo etiam nobis,
qui in eadem disciplina tantum amorem collocamus, perpauca dicenda
sunt de territorio Sminae (postea: Simino, Smino, Sminovo, Zmino, Zmi
nje polje; hodie: Mućko polje) in quo Branimirus villam vel possessionem suam tenebat, et de inscriptione eiusdem prinoipis quam fossores antdquae ruderibus extraxerunt ecclesiae in loco hodiemi S. Petri in Gomji Muć sitae.
Inscriptio lapidea, in qua tarn nomen praefati principis quam annus
Domini facile leguntur, inventa est A. D. 1871 in loco dicto Mué, qui
Andetrio Illyriorum primo et Romanorum postea se substituit. Disserta
lo nostra historiam districtus villaeque Muć spectans atque elucubrans
tribus contexta capitibus exhibetur:
I. In capite primo nomen hodiemum Muć a voce latina monticellus
>*montiellus derivare p u tatu r; cuius vocalis -on, siouti Slavis mords est, saeculo IX nasalis -on eventa sed post saeculum X formarci -u communis nacta est. Porro autem historia villae Muć, ratione fontium habita, illustratur insuperque vitae publicae non minus quam privatae conditio exponitur ita ut res incolarum usque ad novissima tempora gestae veloci calamo conscribantur.
II. In capite secundo de repertione fundamentorum ecclesiae, quam
A. D. 888 Branimirus dux aedificare aut saltern adomare iussit, disseritur, nec non lapidariae saepto inscriptae litterae latinae accurate leguntur et, sit venia verbo, paullulum castigantur: [Tempore ducis] BRA NlMlRl. ANNOR(um) XP1 SACRA DE VIRG(ine) CARNE VT
SV(m)PS(it). S(ev) DCCCLXXX ET V ili. V I Q(ve) INDIC(tione). Mentio
quidem fit, qui monumentum A. D. 1871 invenit, parochi Granić, dmmo
vero etiam de viris clarissimis, qui inscriptioni supradictae operam navarunt, commemoratur. A. D. 1964 vir probus Joseph Palinić, officio
72
sacristani fungens, cum cameram coemeterdi mortuariam restaurare voluisset,
quartum eiusdem inscriptionis reperit f ragmen turn in quo vel
plures litterae, nondum satis scrutatae, exstant: NTI SALV(atio)NI
TIBIQ(ve). . . Attamen inscriptio ad nos mutila pervenit, qua de causa
titulus ecclesiae primitivus, proh dolor, definiri nequit.
III. In capito tertio Campus Muć (croatice: Mučko polje), uti nostra aetate
nuncupatur, idem esse asseritur ac illa jupa Smina (župa Zmina, Zminovo,
etc.) de qua in fontibus historiae chroaticae ab A. D. 1083 usque ad
finem seaculi XVIII pluries sermo fit. Nomen quippe Zmina (lat.: Smina)
a zmija (lat. : serpens), zmijina, zminja, zmina slavicae gentis originem
ducit, quia omnis alia interpretatio plus minusve claudicai.

Ključne riječi
Muć; historia Croatorum

Hrčak ID: 90149

URI
https://hrcak.srce.hr/90149

[hrvatski] [francuski]

Posjeta: 1.241 *