Skoči na glavni sadržaj

Izvorni znanstveni članak

Cyrillo-Methodiana

Fran Grivec


Puni tekst: slovenski pdf 34.405 Kb

str. 24-53

preuzimanja: 543

citiraj


Sažetak

Liceat mihi ad gravissimas dissertationes peritorum Devos et Meyvaert pauca supplementa et quasdam emendationes (sit venia verbo) addere. Terminologia versio, i. e. translatio Latina VC Slavicae approbari non potest. Slavica enim VC, stylo eleganti Slavico magnaque arte exarata, lectoribus Slavis adaptata est. Pro lectoribus Graecis ac Latinis exaranda erat alia redactio (recensio) VC, ab editione Slavica multis numeris tam stylo quam rebus diversa, prout N. Tunicki iam a. 1913 ostendit; v. AAV 1941, pg. 29-31 ac librum Slovenicum de VC et VM (1951, pag. 29-31). Usu hypotheticae redactionis Latinae VC a Gauderico circa a. 880 minime probatur Slavicam VC iam illo tempore exaratam esse, quamquam talis antiquitas VC ceterum certa est. Etenim tantam antiquitatem VC aliis argumentis iam exacte demonstraverunt J. Pavić, D. Kostić ac N. van Wijk, prout referbam in AAV 1941, pg. 17 et 28 atque in libro Slovenico de VC et VM (1951, pg. 14 et 34). – Unde Leo Ostiensis scire potuit, auctorem LIt usum esse Slavorum litteris? Praeter LIt epistolam Anastasii B. atque versionem relations Constantini de inventione s. Clementis profecto etiam alia documenta de Constantino-Cyrillo in monasterio Montis Cassinensis exsistebant, non solum Latina et Graeca, sed probabiliter etiam Slavica. Si unica redactio Latina VC ibi exstitisset, Leo vix de literis Slavoruim loqui potuisset. Methodius et discipuli post obitum Cyrillli integro adhuc anno Romae manserunt, discipuli Methodii vel legati prinpicis Kocelis annis 870-873 Romam veniebant, Methodius a. 800 Roame degebat, qui omnes Gaudericum visitare ac de Constantino narrare potuerunt, auxilium Gauderici rogaturi. Tempore Leonis Ostiensis (saec. XI et XII) cultus s. Clementis ac memoria ss. C et M. reviviscebat. Monachi Slavici ex Istria ac Dalmatia saec. XI et XII commercia cum Monte Cassino habebant. Itaque multa hypothetica remanent, quae unica hypothesi de redactione (non versione) latina VC solvi non possunt. Mea adnotatione grande pretium dissertationum istarum non minuitur, sed potius augetur; rerum Slavicarum cultores invitantur, ut attentionem convertant quam maximam ad quaestiones istas mutuis conatibus solvendas vel saltem uberius illustrandas. In secunda dissertatione (De Leone Ostiensi) iidem auctores fere exacte demonstraverunt, auctorem LIt esse episcopum Gaudericum (cum diacono Ioanne). Acriter vituperant Leonem Ostiensem, qui verum auctorem LIt celavit et se auctorem declaravit. Dissertatio tertia tractat quesionem «La légende morave des SS. Cyrille et Méthode et ses sources» (Analecta Bollandiana, tomus LXXIV p. 441-469).

Ključne riječi

Hrčak ID:

13734

URI

https://hrcak.srce.hr/13734

Datum izdavanja:

30.9.1957.

Podaci na drugim jezicima: slovenski francuski

Posjeta: 1.666 *