Skoči na glavni sadržaj

Izvorni znanstveni članak

Constantinus et Methodius

Fran Grivec


Puni tekst: slovenski pdf 20.062 Kb

str. 131-147

preuzimanja: 408

citiraj


Sažetak

1. In fontibus Slavics et Latinis frater Methodii nomine Constantinus appellatur, tamquam sanctus autem nomine ipsius monastico Cyrillus colitur. In fontibus Palaeoslavicis, a discipulis immediatis conscriptis, Constantinus et Methodius doctores (magistri) Slavorum dicuntur.
2. De fide ed veritate fontium Slavicorum et Lationrum. Dubia doctoris A. Brückner de fide Slav. Vitae Constantini ac Vitae Methodii obsoleta sunt. Inventione alterius codicis (Pragensis) Legendae Italicae (Vita cum translatione s. Clementis) fides huius fontis atque utriusque Vitae Slavicae magnopere roborata est. Attamen in recenti opere docti professoris Lehr- Spławiński (Polonica versio VC et VM, textus Palaeoslavicus reconstructus cum introductione historica) quaedam vestigia dubiorum Brückneri occurrunt. - Professor F. Tomšič in dissertatione de Vita Methodii (Slavistična revija 1955 et 1956) renovavit hypothesim A. Vonrovi, textum Slavicum huius Vitae e textu Graeco translatum esse. At Vonrov contendebat, utramque Vitam saeculo X. in Bulgaria conscriptam atque in linguam Slavicam versam fuisse. Quam hypothesim a. 1877 ipse Voronov essentialiter mitigavit. Doctor Tomšič autem contendit, Vitam Constantini iam in Moravia lingua Slavica scriptam esse, Vitam Methodii vero demum saeculo X. in Bulgaria lingua Graeca conscriptam atque in linguam Slavicam versam esse. Quod iam ideo admitti non potest, quia sine VC multi loci VM intelligi non possint. Praetera argumentatio philologica, qua T. opinionem suam probare conatur, quibusdam gravibus mendis laborat. Textus Slavicus, utriusque Vitae haud raro alios fontes historicos illustrat vel approbat.
3. Quaestio de relatione ss. Fratrum Thessalonicensium ad Photium in recenti libro Konstantin und Method (1960) definite soluta est.
4. Liturgia Slavica in mente et ore Constantini (natione Graeci) nequaquam nationalismum. sed potius universalitatem christianam spirat. Dubium de oboedientia Methodii in causa linguae liturgicae definite solvitur.
5. Alphabetum glagoliticum per cyrillicum a. 893/4 in Bulgaria sat pacifice substitutum est ad maturandam slavisationem Bulgariae.
6. Nomen monachi Hrabr (scriptoris Palaeoslavcae defensionis alphabeti glagolitici et liturgiae Slavicae) est pseudonymum Naumi, discipuli Methodii, qui ss. Fratres in Moraviam, Pannoniam ac Romam comitatus est. Quod praecipue probatur eius grata memoria pannonici principis Kocel eiusque residentiae, cuius nomen Palaeoslovenicum in hoc solum documento servatum est.

Ključne riječi

Hrčak ID:

13788

URI

https://hrcak.srce.hr/13788

Datum izdavanja:

30.9.1962.

Podaci na drugim jezicima: slovenski

Posjeta: 1.181 *