Skoči na glavni sadržaj

Izvorni znanstveni članak

Franjo Cvetan


Puni tekst: hrvatski pdf 2.362 Kb

str. 586-592

preuzimanja: 457

citiraj


Sažetak

Instructione Congregationis pro doctrina fidei diei 18. III 1966. matrimonia mixta novis ordinationibus regulantur, quae, si experientia comprobatae fuerint, in ipsum Codicem inserendae erunt. Dispensatio ab Ordinario peti debet, a parte tamen catholica cautiones de prole catholice baptisanda et educanda omnino praestandae sunt, sed, utrum ad validitatem quoque dispensationis requirantur, id ex textu non eruitur. Pars acatholica erga partem catholicam officia sua implendi sincere promittat, quid si praestare no luerit. Ordinarius casum suis adiunctis ad S. Sedem deferat. Cautiones, respective promissiones, in scriptis dandae, de licentia Ordinarii oretenus quoque dari possunt. Si lex civllis catholicae educationi prolis obstet, Ordinarius dispensationem non concedat nisi constet de partis acatholicae bona voluntate, et partis catholicae prompto animo curandi ut, pro suo posse, proles nascitura catholice baptisetur et educetur. Manente forma canonica celebrationis eadem, quoad ritum amplis facultatibus gaudet Ordinarius, non exclusa facultate concedendi ut intra Missam peragatur. Simultanea celebratio coram ministro catholico et acatholico exclusa omnino manet, quamvis minister acatholicus, terminato ritu, verba quaedam ad matrimonio iunctos dirigere et prationes quasdam in communi recitare possit. Parochorum non una est obligatio quoad fainilias ex mixtis matrimoniis ortas praestanda. Exocommunicatio de qua in can. 2319, § 1, n. 1 non amplius legis vim habet, at, si pars catholica ageret contra, non solum invalide contraheret, sed nec a peccato excusaretur. Vere optandum est ut in nostris regionibus normae edantur quae harum ordinationum applicationem curarent.

Ključne riječi

Hrčak ID:

41313

URI

https://hrcak.srce.hr/41313

Datum izdavanja:

4.4.1967.

Podaci na drugim jezicima: hrvatski

Posjeta: 998 *