Skoči na glavni sadržaj

Izvorni znanstveni članak

Augustin Pavlović


Puni tekst: hrvatski pdf 6.140 Kb

str. 40-56

preuzimanja: 532

citiraj


Sažetak

In quo consistit essentia Novi testamenti et quae est relatio inter elementum eius externum et internum? Intentio auctoris est exponere doctrinam Angelici Doctoris de hac re, praecipue eius apicem in Summa theologiae, I-II, q. 106, a. 1, ubi ipse scribit: »Lex nova principaliter est lex indita (= gratia vel praesentia Spiritus Sancti), secundario autem lex scripta (= documenta fldei, praecepta vel prohibitiones)«. Huiusmodi doctrina, revolutionaria relate ad theologiam XIII saeculi, sortem infaustam, etiam apud asseclas S. Thomae, saeculis supervenientibus habuit, usque ad ultima 2-3 decennia aetatis nostrae.
Exposita doctrina in I-II, qq; 106-108, contenta, auctor videt eius momentum in harmoniosa synthesi duplicis elementi Novi testamenti: interni et externi. Aquinas, docens essentiam Novae legis consistere in gratia vel praesentia Spiritus Sancti, non incidit in spiritualismum exaggeratum negligendo elementum externum, cuius theologicum momentum atque obligationem confitetur atque illuminat. Textus S. Pauli de libertate christiana recte exponit, non in sensu obligationis negandae, sed in sensu coactionis negandae; praecepta enim et prohibitiones non cogunt iustos, quia eos movet ab intra gratia Spiritus Sancti ad ea implenda. Ipsa clare exprimunt er donfirmant id ad quod eos Spiritus Sanctus inclinat. Attamen S. Thomas sufficienter attendit ne elementum secundarium principale evadat, sed revere secundarium remaneat, nempe ut dispositivum ad gratiam Spiritus Sancti vel ut pertinens ad usum gratiae.

Ključne riječi

Hrčak ID:

37687

URI

https://hrcak.srce.hr/37687

Datum izdavanja:

20.5.1980.

Podaci na drugim jezicima: hrvatski

Posjeta: 1.095 *