Bogoslovska smotra, Vol. 39 No. 1, 1969.
Izvorni znanstveni članak
Jordan Kuničić
; Katolički bogoslovni fakultet Sveučilišta u Zagrebu, Zagreb, Hrvatska
Sažetak
Decanus Facultatis praesentibus salutem dicendo exorditur facto obvio, menti Ecclesiae consentaneo, utilitate nempe horum conventuum inter sacerdotes pastoralis informationis causa. Sed cur hodie tot mentium pertubationes, idearum confusiones? Una ex causis haec: uni rei insistendo integralem veritatem homines haud attingunt, unde unilaterales ac exaggeratas solutiones proponunt. Defectus fundametalium notionum ac veritatum, spiritualis vitae nec solidae moralis formationis thesauro gaudentens, multi usque ad fundamentalia fidei protendunt dubia. Apud nos hoc non tam evidens, non tam grave, at aliis ex regionibus vel statibus mala diffunduntur semina. Necessse est etiam quoad sacramentum poenitentiae, cui hic conventus specialiter dicatur, clare perspicere quid immutabile tenendum, quid vero mutationi, v. gr. quoad liturgiam poenitentialem, obnoxium esse potest.
Ključne riječi
Hrčak ID:
39996
URI
Datum izdavanja:
24.6.1969.
Posjeta: 1.291 *