Skoči na glavni sadržaj

Izvorni znanstveni članak

L. B. Gillon



Sažetak

Horum duorum articulorum haud dtfficile est perspicere nexum. Quoad pluralismum culturarum prinius salientia tangit puncta. Intereferentia culturarum earum identificationem non infert, obstante obiectivitate scientifica quam includunt. Christianismus nec alias culturas abrogare nec suae unitati detrahere permittit. Dogmata possidet sive in campo credendorum sive agendorum. Haec sancte servanda. Sed nec indifferens est modus sese exprimendi in eadem materia fidei. Vera et sancta in variis religionibus sparsa attendit diligenter, colligit sapienter, confundi tamen cum illis vel a sua unitate recedere nullo pacto sinit. Nonne vere attente consideranda quae hic quoad sancte servanda puncta in fide christianismi tanguntur? — Labori intenso incumbere ut mundi facies transformetur nec culturae nec eschatologicae expectationi contrariatur. Nihilominus finem ultimum vult supra tempus ac spatium proicere. Hunc attingere principale intentum debet esse, et luce eiusdem valores terrenos considerare. Minus exactos modos loquendi cavendos dicit auctor, et iure merito, nam verborum licentia in doctrinarum falsas vias facili gressu transire facit nescio quam sincerum veritatis venatorem. — Ambo articuli publici iuris facti sunt in eph. SAPIENZA, et quidem anno 1967 et 1965, in primo fasciculo eiusdem ephemeridis respectivi anni.

Ključne riječi

Hrčak ID:

40087

URI

https://hrcak.srce.hr/40087

Datum izdavanja:

22.10.1968.

Podaci na drugim jezicima: hrvatski

Posjeta: 564 *