Skoči na glavni sadržaj

Izvorni znanstveni članak

Antun Ivandija


Puni tekst: hrvatski pdf 6.001 Kb

str. 252-267

preuzimanja: 1.287

citiraj


Sažetak

Quoad modum aedificandi ecclesias necnon easdem intus ordinandi, tum ad nova praescripta liturgica, tum ad specialia quae hac de re prodierunt praescripta dioeceseos zagrebiensis pressius attendere invitat auctor. Menti lucent normae pro renovanda liturgia et mens simul dirigitur ad vota congressuum interanationalium liturgistarum et artis ecclesiasticae cultorum. Mentione dignus est congressus liturgistarum necnon architectorum Assisii anno 1965. habitus, Analysi subiciiendo peculiares circumstantias in quibus versamur, sequentia pro nobis in Croatia viventibus conclusionum instar deducere liceat: primo, necessitatem novas ecclesias aedificandi nemo est qui non videat. Nec solum hoc valet pro urbibus quae celeriter populantur, sed pro paghis ac vicis, nam haec ecclesiarum erectio ac paroeciarum constitutio Concilii Vat. II in votis est, quod apud nos incoeptum invenitur institutione sic dicti »Fond Ivana XXIII«; secundo, cum pecuniaria media deficiant, non est possibile novos extruendi ecclesias modos sequi ita ut quaelibet cultus species suum haberet locum, sed consuetus sequendus est modus et novis normis liturgicis aptandus. Iuxta ecclesias habeatur locus pro catechesi tradenda. Pariter iuxta ecclesiam habitationi parochi congruus tribuatur locus, et insimul valde optandum ut pariter erectioni »centri paroecialis« agnoscatur momentum.

Ključne riječi

Hrčak ID:

41465

URI

https://hrcak.srce.hr/41465

Datum izdavanja:

14.2.1967.

Podaci na drugim jezicima: hrvatski

Posjeta: 2.030 *