Skoči na glavni sadržaj

Izvorni znanstveni članak

Pero Ivanišić


Puni tekst: hrvatski pdf 8.512 Kb

str. 29-54

preuzimanja: 391

citiraj


Sažetak

Visa in primo articulo (cfr.: B. S. vol. XXIV, 1936, p. 254 ss.)
doctrina de conceptu revelationis in theologia serbo-orthodoxa, conatum est hic ostendere quid theologi serbo-orthodoxi de necessitate revelationis sentiant.
In connexione cum articulo supra nominato breviter exposita
est doctrina catholica de necessitate revelationis, tum quoad veritates ordinis naturalis, tum supernaturalis, declarando scilicet cur altera moralis, altera vero absoluta sit et nuncupetur. Et hoc erat ostendendum, quia dissidentes tantum necessitatem absolutam revelationis proponunt, quam argumentis valde claudicantibus defendunt. Pauca hac de re scripta sunt. Inveniuntur solummodo apud duos auctores, quorum alter ex natione russica a suprema potestate ecclesiastica serboorthodoxa ut auctor verae eorum doctrinae in scholis theologicis approbatus est. Quid vero alii theologi in hac materia sentiant, si licet ex eorum principiis theologicis logicas conclusiones deducere, facile eruitur ex dogmatica eorum expositione variarum veritatum revelatarum.
Ex iisdem principiis eadem conclusio quoad necessitatem
absolutam revelationis! De naturali cognitione Dei tractantes uno ore
clamant — non obstante revelatione clara — hominem certa, licet indirecta, cognitione Deum attingere non posse. Homo est ratione peccati originalis in statu »abnormali« et omnino incapax alicuius verae religionis naturalis. Imbuti philosophia kantiana et ignorantia philosophiae scholasticae laborantes, quod omnino deplorandum est, nimis extenuant vires naturales intellectus ut facultatis cognoscitivae. Respuunt omnia argumenta, quibus existentia divina demonstratur et provocant ad aliquem sensum religiosum, experietiam internam, ideam Dei innatam immo exigentiam naturalem του̃ supernaturalis adstruunt. Non satis distinguunt inter ordinem et finem naturalem et supernaturalem, confundentes eos vel naturam utriusque adulterantes.
Coacti revelatione, aliquo modo ordinem naturalem admittunt, sed
negligunt rectam eius cognitionem et hominem depingunt modo baianistarum, jansenistarum, traditionalistarum, ontologistarum, pantheistarum et cuiuscumque generis rationalistarum modernistarumque. Homo est in tam desperata positione, ut sine adiutorio divino ad sortem pecudis reducitur. Ideo revelatio divina homini absolute necessaria est. Etiam in ordine naturae purae! Ratione naturalis exigentiae του̃ supernaturalis, depravata est necessarie supernaturalitas revelationis. Ex falsis notionibus et conceptibus falsa iudicia, falsae conclusiones. Et quia multae harum conclusionum omnino contra doctrinam revelatam sunt, in specie: cognitio naturalis Dei, supernaturalitas et necessitas
revelationis, ostendenda erat etiam via, qua ad hanc doctrinam
falsam pervenissent. Quod factum est.
Qui Deum non cognoscit, eo minus recte cognoscit ea, quae Dei
sunt!

Ključne riječi

Hrčak ID:

42096

URI

https://hrcak.srce.hr/42096

Datum izdavanja:

11.10.1939.

Podaci na drugim jezicima: hrvatski

Posjeta: 954 *