Skoči na glavni sadržaj

Izvorni znanstveni članak

Juraj Pavić


Puni tekst: hrvatski pdf 5.150 Kb

str. 17-32

preuzimanja: 427

citiraj


Sažetak

Byzantii saeculo XIV. singularis quidam motus sub nomine Hesychasmi animos hominum perstrinxit, de cuius causis ad hunc usque diem non satis constat. Opiniones Uspenskii, Trojckii, Gassii, Papamichaelis. Ehrhardii partem tantummodo veritatis continent. Hic motus recte tunc demum illustrabitur, quum opera omnium eoruni virorum, qui eum participaverunt in lucem prodierint. Hesychasmus amplexus est Bulgariam et Serbiam ideoque eo majorem nostram attentionem meret. Nucleus autem philosophicus totius motus disputatio erat, utrum esse divinum, operatio divina ad intra et operatio divina ad extra unum idemque essent. Haud pauci Graecorum hanc quaestionem in theologia occidentali jam solutam invenerunt praesertim vero in operibus D. Thomae Aquinatis, qua de causa de his eius operibus theogos graecos docere laborant. Quorum principem locum Demetrius Cydones obtinuit.
Natus est circa annum 1320. Thessalonice e nobili familia. Quum anno 1342. seditio orta esset proletariorum, qui zelotae dicebantur, urbem natalem deserere coactus Constantinopolim fugit. Ibi amicitiam et fiduciam adeptus imperatoris Joannis Cantacuzeni, qui amicus erat Hesychastarum, delegatus negotiis diplomaticis obeundis in Italiam mittitur. Tempus, quo in Italia erat, inter annos 1343. et 1353. cadit. Hoc tempore Cydones latinum sermonen edidicit versionemque operum s. Thomae et s. Anselmi aggressus est. Multas amicitias cum eximiis Italiae humanistis coluit. Anno 1374. Cydones in Graecia degebat et Gregorio pp. XI. frequentes epistulas inscripsit ab eoque accepit. Jam senex iterum in Italiam reversus est. Mortuus est circa annum 1400.
Activitas theologica Demetrii Cydonis magna est, quippe quae versiones et opera originalia complectitur.
Inter versiones numeranda sunt: a) Summa contra gentes confecta anno 1355. b) Summa theologica, pars I., Ia llae, Ila Ilae et aliquot fragmina partis III. Versio confecta est anno 1396. c) ad Cantorem Antiochenum. d) Symbolum fidei. e) Sermo de festo Corporis Christi. f) Solliloquium s. Augustini. d) S. Anselmi Cur Deus homo. De processione Spiritus S.
Opera originalia sunt a) Apologia S. Thomae b) De contemnenda morte c) Sermones de S. Laurentio; in Annuntiationem B. M. V. Magni sunt momenti epistulae ejus excellentissimis viris illius temporis inscriptae. Quam multos lectores opera ejus nacta sint optime e magna copia chirographorum qui ea continent apparet.
Ut igitur brevi comprehendamus: meritum Demetrii Cydonis in eo consistit, quod labore suo theologico theologiae occidentali viam expedivit in Graeciam regenerare vitam ecclesiasticam nitens.

Ključne riječi

Hrčak ID:

43070

URI

https://hrcak.srce.hr/43070

Datum izdavanja:

12.5.1924.

Podaci na drugim jezicima: hrvatski

Posjeta: 977 *