Other
De notione educationis
Živan Bezić
; Teologija u Splitu, Split, Hrvatska
Abstract
Notionem educationis auctor imprimis ab etymologia verbi evolvit interpretans sensum terminorum paedagogicorum apud diversas nationes (croatica, russica, bohemica, polonica, graeca, latina, italica, gallica, germanica et anglica).
Educationem processum activum, biologicum, psychologicum, humanum, formativum, perfectivum, axiologicum, personalem atque socialem esse constat. Educatio tanquam cura adultorum (hominum) de necdum adultis, quae illorum maturitatem humanam intendit, definitur. Paedagogia est ars et scientia educationis. Anthropologicas inter scientias locus paedagogiae quaeritur, eiusque articulatio interna in fine proponitur.
Keywords
Hrčak ID:
57308
URI
Publication date:
22.8.1977.
Visits: 4.226 *