Skip to the main content

Original scientific paper

De Scepticismo, dogmatismo, criticismo (respectu habito ad "Criticismum" prof. A. Ušeničnik)

Stjepan Zimmermann


Full text: croatian pdf 5.633 Kb

page 350-366

downloads: 1.161

cite


Abstract

Dogmatismus »trium veritatum«, qui a Mercier tamquam exaggeratus rejectus est, iterum in opere »Introductio in philosophiam« a cl. auctore A. Ušeničnik crisi subicitur. Nostra vero disputatio eo tendit, ut opiniones diversas et circa quaestionem de ipso facto nec non possibilitate certitudinis reflexae divergentes perlustret et ut polemico modo rectitudinem obtutus dogmatici confirmet.
Ušeničnik in opere citato praetendit novam a se inventam esse viam scepticismi refutandi, quam ille »criticismum« appellat. Haec in eo consistit, ut innisi reflexione ad irrefutabilem veritatem quae est: »cogito, ergo sum« veniamus. Simul e cogitata reflexione aliae quoque veritates progrediuntur, quae objective et realiter certae sint.
Disputantes cum hac opinione inculcamus problema cognitionis valoris objectivi praesertim vero problema realitatis separatim a quaestione de certitudine reflexa tractandum esse. In ipsa autem quaestione realitatis Mercierium contra Ušeničnik defendimus et dogmatismum contra utrumque.
Reicimus conceptionem Cartesii et demonstramus criticismum, cujus Ušeničnik est auctor quique in formula »cogito, ergo sum« exprimitur, ad Cartesium seducere, re vero ipsa a dogmatismo non diferre.

Keywords

Hrčak ID:

43937

URI

https://hrcak.srce.hr/43937

Publication date:

1.4.1924.

Article data in other languages: croatian

Visits: 2.713 *