Skip to the main content

Other

Excessus ad esse in anthropologia metaphysica Caroli Rahner

Josip Ćurić ; Katolički bogoslovni fakultet Sveučilišta u Zagrebu, Zagreb, Hrvatska


Full text: croatian pdf 165 Kb

page 238-253

downloads: 633

cite


Abstract

Relationis scopus est nodum ilium systematicum explicare qui anthropologiam rahnerianam integram pervadit quique a clarissimo auctore primum lingua latina »excessus«, deinde aptius germanico sermone »Vorgriff« vocabatur. Ubi intelligendus occurrit nisus ille spiritùs humani qui, licet in mundo situs, quodvis obiectum mundanum transcendit et ad »esse commune« (das Ansich) protenditur. Relator censet in eodem »excessu« fundamentum reperiri quo Rahner cuicumque causalitati intramundanae notam characteristicam in sic dieta »autrotrascendentia« (Selbstüberbietung, Selbstüberstieg) repositam assignat. Conceptioni rah-nerianae in genere acquiescens relator tarnen duas annotationes criticas apponere audet. Quarum prima dolet de omissa apud Rahner mentione thomisticae notionis »intellectus« (Einsicht) quae in vita quotidiana ipsam apprehensionem simplicem, utpote abstractivam, anteceda (cfr. vgr. In Boeth de Trin 6, 1); quae omissio ansam dedit ineptae theoriae rahnerianae de primatu iudicii quoad apprehensionem simplicem... Altera vero nota critica ad terminum »esse commune« refertur, quo Rahner evitare voluit directam spiritùs humani »con-frontationem« cum Esse Divino — qualem speciatim P. Rosselot propugnabat. Haec sententia, utpote menti necnon litterae Divi Thomae propinquior, relatori praeferenda videtur; quod autem theoriam rahnerianam attinet, quaestio mo-veri posset de ipsius proximitate cum sententiä nonnullorum Scholasticorum qui, initio Novi Aevi, homini in stadio sic dictae naturae purae »finalitatem sine fine« assignabant.

Keywords

Hrčak ID:

54068

URI

https://hrcak.srce.hr/54068

Publication date:

20.8.1985.

Article data in other languages: croatian

Visits: 1.447 *