Izvorni znanstveni članak
De functione metaphorae in prooemio Essentiarum Hermanni Dalmatae
Antun Slavko Kalenić
; Filozofski fakultet u Zadru, Zadar, Hrvatska
Sažetak
Prooemium Hermanni Dalmatae de essentiis tractatus perbreve est. vix enim tribus, quae sunt in forma octava, paginis continetur. sed iam primo adspectu animadvertere potes plurimis metaphoris confertum esse. quam ob rem huius articuli scriptori partes metaphorarum huius prooemii explicare in animo fuit.
Primium igitur omnes metaphoras earum significationis proprietatem aequivocam semper eodem tempore explanando ordine attulit. deinde, ad quae argumenta coniuncta veluti principalia metaphorae pertineant, nec non, quem ad modum ipsae in vicem cohaereant, explanavit. denique ac postremo exposuit, quae sibi videntur.
Dubitari non potest, quin commernoratis metaphoris e legentibus summam doctrinae elegantiam requirentibus Hermannus tantum modo eruditissimos legentes ante oculos habuerit, nam praeter illam soli tam metaphorae functionem, quae in ipsius facultate orati oni s ad legandum suavioris reddendi inest, atque alteram illam, quae est in eius potestate, ut paucis verbis multa dicantur, hoc in prooemio peculiaris quoque Hermanniana metaphorae functio locum habet:scriptor metaphoris intellectu tam difficilibus explevit exordium suum ea mente, ut legentes - quae res praesertim ad politicos eius adversarios pertinet – digni fierent, si verba transiata intellegerent, sin minus, ut aditu prohibeantur, vel dicam, ut fieret illud Horatianum "odi profanum vulgus et arceo" .
Ključne riječi
Hrčak ID:
81863
URI
Datum izdavanja:
2.12.1991.
Posjeta: 1.258 *