Skoči na glavni sadržaj

Izvorni znanstveni članak

Josip Kolanović


Puni tekst: hrvatski pdf 7.927 Kb

str. 302-321

preuzimanja: 659

citiraj


Sažetak

In teologia nostri temporis inter varios mysterii eucharistici aspectus magni est momenti investigatio ac theologica elaboratio conceptus »memorialis«.
Per »memoriale cultuale« — zikkaron, anamnesis — in theologia biblica Veteris Testamenti raepresentatur et re-actualizatur pro unoquoque Haebreo eventus historiae salutis, praesertim Paschae, i. e. liberationis a servitute aegyptica et foederis quod Dominus cuni populo electo pepigit. Menioriale biblicum conceptuni historiae »linearis« in se includit et antropologiam biblicam praesuponit. Homo enim in et per communitatem, commemorationem eventuum historiae salutis faciendo, venit in »situatione« salvifica Dei qua salus eschatologica praeparatur.
Eventus centralis historiae salutis, mysterium nempe mortis et resurrectionis Domini, suam expressionem liturgicam in Coena Domini accipit et fit »memoriale sacrificiale« quo repraesentatur et re-actualizatur salus. In nostra investigatione agitur etiam de natura et intima Coenae Domini unione cum ejus sacrificio paschali. Sicut in Veteri Testamento victima paschalis anticipatio simulque inchoatio liberationis a servitute fuit, ita Coena Domini anticipatio simulque inchoatio eschatoiogica eventus salutis novi populi Dei est. »Memoriale« autem cultuale, eucharistia, a Christo in Ultima Coena institutum non solum memoriale Coenae Domini sed etiam expressio liturgica-sacramentalis eius mortis, resurrectionis, ascensionis et missionis Spiritus Sancti fit.
In Coenae Domini memoriali raepresentatur et pro cuiusque membro novi populi Dei reactualizatur eventus historiae salutis qui semel pro semper in nostra historia realizatus est, id est paschale Christi sacrificum. Unus salutis actus in nova oeconomia salvifica nostrum fit secundum nostrae cum Christo per fidem connexionis mensuram. Communitas fidelium per dynamismum huius unici eventus eschatologici salutem in mundo realizat. Eucharistiae celebratio ut memoralis est etiam anticipatio ac inchoatio mysterii paschalis »existentialis« cuiusque individui et totius communitatis quod in vita quotidiana actualizatur per »mortem pro alios«, per resurrectionem hominum in vitam filiorum Dei et per missionem Spiritus Christi societati nostrae.
In articulo momentum huius aspectus eucharistiae pro cathechesi et pro totius Ecclesiae vita inculcatur. Ostenditur quomodo haec doctrina de memoriali fundamentum etiam participationis actuosae et consciae in celebratione eucharistica est.

Ključne riječi

Hrčak ID:

40031

URI

https://hrcak.srce.hr/40031

Datum izdavanja:

24.4.1969.

Podaci na drugim jezicima: hrvatski

Posjeta: 1.365 *