Bogoslovska smotra, Vol. 36 No. 3-4, 1966.
Izvorni znanstveni članak
Jordan Kuničić
; Katolički bogoslovni fakultet Sveučilišta u Zagrebu, Zagreb, Hrvatska
Sažetak
Quid in notificatione Congregationis pro doctrina fidei, die 14. VI 1966. publici iuris facta, notandum occurrat, articulus examinare intendilt. Index librorum prohibitorum, qui dicebatur, vigorem suum moralem servat etiam In posterum. Hinc omnes invitantur cavere ab illis scriptis, quae fidem ac bonos mores in discrimen adducere possint. Idem tamen Index vim positivae legis cum adiunctis censuris amplius non possidet. Ad maturam christifidelium conscientiam Ecclesia intenciit appellare. Nec Ecclesiae quoad hoc quisquam ius ef officium invigilandi denegare audcat. Doctrina de actu cum duplici effectu necnon de liceitate, an secus, sese periculo peccandi exponendi, hic pressius applicanda venit. Seipsum exponere proximo periculo peccandi lecttone librorum, de quibus loquimur, constituere potest peccatum grave. Periculum dicas nec semper nec pro omnibus aequale. Lex ergo nunc potius reialive audit. Hucusque lex fundata dicebatur in praesumptione periculi, nunc autem potius relativum quemdam sensum induit, iuxta varias circumstantias iudicanda, utpote non amplius ordinem positivae legis involvens, sed ad ordinem moralis legis restricta manens. Nec precautionibus adhibitis libri, de quibus agitur, legi permittuntur, nisi ratio talis existat quae occasionem proximam in remotam convortere iustificat. De remotis vel levibus periculis, facilior responsio. Quinam fructus ex hac mutatione expectandi? Responsio ardua, secf speramus optimi. Caeteroquin Ordinarionum et S. Sedis ius et officium est invigilandi et sciripta nocua etiam publice reprobandi, ut animarum bono qua par est firmitate consulatur. Quo modo? Apte providebitur.
Ključne riječi
Hrčak ID:
41315
URI
Datum izdavanja:
4.4.1967.
Posjeta: 1.905 *