Bogoslovska smotra, Vol. 27 No. 3, 1939.
Izvorni znanstveni članak
Janko Oberški
Sažetak
Nuperrime inde ab anno 1929. effosiones archaelogicae in Ras eš Šamra et Minet el - Beida prope oppidum Antaqijje (antiqua Antiochia) in Syria septentrionali factae super ruinas urbis Ugarit, versus finem 2 millennii a. Chr. incendio destructae, haud parvam attentionem in coetu virorum rerum archaeologicarum peritorum excitaverunt, et quidem propter causam memoria dignam. Agitur nempe de effossionibus, e quibus aliqua facta in Sacris Scripturis contenta iterum nova luce illustrari et confimari possunt, ita ut veritas historica Sacrae Scripturae ex parte scientiae prophanae novis argumentis de die in diem magis in tuto collocetur. Jamvero animadvertendum est, hac occasione non paucos asseclas scholarum criticarum rationalismi et evolutionismi iterum argumenta pro suis falsis thesibus de evolutione religionis Veteris Testamenti invenisse dicunt. Expedit igitur hac de re pauca referre, ut in disquisitione de inventis archaeologicis memoratis falsa a veris discerni possint atque ea quae vera sint in emolumentum fidei catholicae roborandae cadant.
Ključne riječi
Hrčak ID:
41971
URI
Datum izdavanja:
5.12.1939.
Posjeta: 1.634 *