Other
»Ontologia fundamentalis« Alberti Magni
Josip Ćurić
; Katolički bogoslovni fakultet u Zagrebu, Zagreb, Hrvatska
Abstract
Quamvis Albertus Magnus philosophoumena propria metaphysica hinc inde absque ordine rigoroso disseminaverit — praecipue in commentario "Metaphysicae" Aristotelis necnon in commentario "Libri de Causis", tamen ipsius sententiae "fundamentalem" quandam ontologiam constituunt quae influxum haud parvum in Thomae Aquinatis synthesim metaphysicam exercuit. Praecipuum Alberti meritimi in co videtur collocandum quod omnium Scholasticorum primus "esse" tamquam principium realisationis in quavis re creata expresse statuerit; ipsius tamen systematisatio vere rudimentaris Aquinatis completionem praecisam summopere exposcebat.
Keywords
Hrčak ID:
54932
URI
Publication date:
20.4.1981.
Visits: 1.644 *