Skip to the main content

Original scientific paper

Predrag Belić ; Institute of Philosophy and Theology of Society of Jesus, Zagreb, Croatia


Full text: croatian pdf 6.082 Kb

versions

page 280-300

downloads: 670

cite


Abstract

Septem videntur esse problemata quae legenti vel audienti titulos Marianos croaticos imponuntur, scilicet:
1. Quid sint omnino tituli Mariani ?
2. Ubinain inveniatur?
3. Quo iure sensuque »croatici« dicendi?
4. Quanti sint?
5. Quem valorem dogmaticum? ...
6. ...aestethicum? ..
7. ...pastoralem habeant?
Ad quae auctor singillatim responder conatur nempe:
Ad primum: Titulus Marianus est bravis denotatio – sed non necessario ipsa definito – Deigenetricis, aliquam tantum qualitatem eiusdem efferens et diversae dispositioni internae vel scopo invocantis correspondens.
Ad secundum: Heuristica Mariana campum fertilem fere ubique detegit: in prosi, poesi, concionibus, catechesibus, epigraphia, in tabulis praesertim »ex voto«, in »graphitis« ut aiunt... Diapason chronologicum in auctoris elencho inde a saeculo XIV. usque ad nostrum XX. extenditur.
Ad tertium: Tituli Mariani »croatici« sensu latiore sumuntur, i.e. non tantum i quorum auctores ipsi Croati sunt, sed etiam illi, qui in territorio a Croatis habitato pinguntur, sculpuntur, imprimuntur... et praesertim cantaturquique ita nati sunt formam mentis Nationis dictae Marianus efficere.
Ad quartum: difficile dictu, cum non omnes fontes ab auctore lecti sint. Attamen ille instinctu quodam inexplicabili (non tamen argumentis scientificis proprie dictis) ductus opinatur illorum dari praeter a se collectum adhuc unum alterumve numerum milliarium!
Ad quintum: Valor dogmaticus per quosdam titulos Marianos magnarum veritatum revelatarum clarius et profundius in mentes Christifidelium figi aptus est quidem, sed econtra, male compositi tituli potius veritatem offuscant, immo vero ipsum errorem continere possunt.
Ad sextum: Similia dicenda de titulorum valore poetico, artistico, aesthetico. Quidam eorum mysticam Marianam authenticam tum produnt tum promovent. Ast econtra non desunt tituli qui - qua inepti, formae »paganae«, immo ridiculi – vitandi sunt.
Ad septimum: Auctor homines in opere pastorali versatissimos provocat ut ex ingenti titulorum Marianorum fodina media apostolatus efficacissima fodiant. Ipse, cum stuccessu apostolatus secundo ingiter orbatus sit, modeste sequentia quinque proponere tamen audet:
a. ut plus-minusve completa titulatura Mariana croatica paretur;
b. ut creativitati consulatur in novis titulis quam maxime correspondentibus homini moderno (cui brevitas arridet - »l'idee-force« ut Galli dicunt) componendis;
c. ut titulorum »glossandorum« usus qua basis concionum, meditationum, consiliorum in confessionali etc... propagetur;
d. ut creativitas quae in nominibus infantulis (feminis) imponendis hodie invenitur, ope titulorum Marianorum christianizetur. Ipse auctor, elencho praesenti fultus, saltem 57 talia nomina proponit;
e. ut auctores »librettorum« ut aiuht compositoribus musicis textus ad varia carmina Mariana (»motteta«, immo oratoria) componenda e titulis Marianis suppeditent.

Keywords

Hrčak ID:

35796

URI

https://hrcak.srce.hr/35796

Publication date:

21.9.1983.

Article data in other languages: croatian

Visits: 1.287 *