Skoči na glavni sadržaj

Izvorni znanstveni članak

Animadversiones ad quaestionem de tempore originis officiorum glagoliticorum de ss. Cyrillo et Methodio

Vojtěch Tkadlčík


Puni tekst: češki pdf 2.452 Kb

str. 85-128

preuzimanja: 486

citiraj


Sažetak

Animadversiones ad quaestionem de tempore originis officiorum glagoliticorum de SS. Cyrillo et Methodio
Officia Glagolitica de SS. C et M. in undecim breviariis manuscriptis vel impressis ad nos pervenerunt. Quorum originem Berčić saeculo IX., postea Voronov, Snopek et Ohijenko saeculo XIV., deinde Lavrov et philologiae Slavicae periti Bohemici saeculo X. vel. XI. tribuerunt. Noviter F. Graus iterum ad saec. XIV. revertitur.
2. Auctor primo negat opinionem a Berčić prolatam, tempus originis a monumentis Palaeoslovenicis, in Officiis citatis (Vita Constantini, Sermo Panegyricus de S. Cyrillo), derivari posse. Nam etiam saeculo XIV librariis Glagoliticis textus vetustiores praesto esse poterant.
3. In Bohemia saeculi X. Canon liturgicus de S. Venceslao concinnatus est, saeculo autem XI. Fragment Glagolitica Pragensia srcipta sunt. Quae monumenta partes officiorum liturgicorum secundam ritum Byzantinum contient. Ex quo patet, cum saeculo X., tum XI. in Bohemia in horis canonicis ritum Byznatium servatum esse. Impossibile ergo apparet, ut ibidem eodem tempore officium de SS. C. et M. ritus Romani creari et celebrari posset.
4. S. d. bohemismi in Officiis CM occurrentes nonnisi e nexu quodam cum monasterio Emaus Pragensi, a Carolo IV pro monachis Croatis anno 1347 fundato, explicari possunt. Officium Labacense insuper capitula Horarum e Sap 10,17-20 et lectionem evangelicam in III nocturno e Mt 10,37-(42) habet, quod in miissa easdem pericopas esse adhibitas praesupponit. In monasterio autem Emautino revera eaedem pericopae in missa adhibitae sunt, ut per Evangeliarium Rhemense comprobatur. Ideo etiam in officio horarum ibidem eaedem pericope adhiberi debuerunt. Officium Emauntinum simile erat Labacensi, sed non idem as ipsum, nam in monasterio Emautino officum minasticum Benedicitum adhiberi debuit, sed Labacense est Romanum secundum formam Franciscanam saeculi XIII. Eandem formam Franciscanam etiam officium Novianum et alia officia Glagolitica CM prae se ferunt. Nexus originis inter officium Emauntinum ex una parte et officia Glagolitica ex altera parte negari non potest. Investigandum est, utrum officium Emautinum monasticum in Croatia ad formam Romanam Franciscanam, an Croatica officia Franciscana ad formam monasticam Emautinam redacta sint.
5. Apud Croatas memoria SS. C. et M. ante a. 1347 celebrata est quidem, sed modo simplici. Sollemne officium in Croatia eo tempore superfluum erat nullaque causa aderat, ut tale officium ibidem crearetur. Sed in monasterio Emautino sollemne officium CM necessarium erat, quia festum SS. C. et M. patronorum regni Bohemiae et ipsius monasterii, sollemniter celebratur. Necesse ergo erat, ut in ipso monasterio Emautino a monachis Croatia sollemne officum novum crearetur. Quod etiam revera factum est, ut bohemismi frequentes testantur. Officum deinde Emautinum in Croatiam translatum est ibique diversimode in formam Franciscanam est redactum et circumstantiis localibus adaptatum.
6. Philologica argumenta hisce deductionibus nullo modo adversantur, sed easdem potius roborant. Magna pars vocum (universae 44), ad quas philologi prius provocabant, ut originem sac. X-XI demonstrarent, occurit etiam in Glagolitica parte Evangeliarii Rhemensis, quae in ipso monasterio Emautino anno 1395 srcipta est. Inter quas sunt etiam s. d. archaismi: AKI, ČAĚTI, ETER, LĚKI, MAŠNI, OBĚNČATI, PRĚISPODNI, PROPETI, RAČITI, RĚSNI, RĚSNOTA, UŽIKAM VAČETI, ZAKONNIK. Etiam formae aliquae grammaticae et eodem Evangeliario explicari possunt. Aliae quoque 55 voces ex Officiis afferuntur, quea in monumetis Glagoliticis saec. XIV. vel recentiorum temporum adhiberi solent.
7. Inter s. d. bohemismos praecipui sunt, qui versionem biblicam veterobohemicam sequuntur vel imitantur: HRAM, NASLĚDOVATI, POČITI, POČIVATI, PORUČATI, qui ad secundam partem saeculi XIV pertinent, quando versio biblica Veterobohemica oriebatur. In Officiis etiam aliquoties mentio fit terrae Bohemicae, populi Bohemici, immo adventus S. Cyrilli eiusque fratris in Bohemiam. Per hasce apertas laudationes Bohemiae gratitudo monachorum Emautinorum exprimitur, qui a rege Bohemiae munificentissime recepti et sustentati sunt.
8. Erant in Bohemia etiam nonnulli, qui monachos Slavos aegre ferebant (magister Claretus eiusque socii). Sed monachi Emautini dextere se defendbant et ipsum Claretum ad suam partem perducere satagebant. Etiam officio Cyrillo-Methodiano quasi instrumento defensionis usi sunt. Unde non est mirandum, officium Emautinum formam apologiae prae se tulisse.
Fundatio monasterii Emaus Pragnesis in Bohemia tamquam canonizatio aequipollens Cyrilli et Methodii aestimata est, quoniam approbante Clemente papa VI facta erat. SS. Cyrillus et Methodius non solum patroni novi monasterii facti sunt, sed a Carolo IV etiam patroni totius regni Bohemiae pronuntitati sunt. Tunc demum cultus eorum liturgicus permissus est, eorumque festum in summum gradum liturgicum qua festum sollemne de praecepto evectum est. Eodem tempore primum officium sollemne Slavicum de iisdem Sanctis in monstario Emaus ortum est, quod habuit formam monasticam Benedictianm. Quod officium deinde in Croatiam allatum est, ubi diversis modis ad formam Franciscanam redactum et abbreviatum est. Quod circa annum 70 saeculi XIV fieri potuit.

Ključne riječi

Hrčak ID:

14262

URI

https://hrcak.srce.hr/14262

Datum izdavanja:

30.9.1977.

Podaci na drugim jezicima: hrvatski češki

Posjeta: 1.669 *