Skoči na glavni sadržaj

Izvorni znanstveni članak

Ljudevit Rupčić


Puni tekst: hrvatski pdf 4.841 Kb

str. 256-267

preuzimanja: 459

citiraj


Sažetak

Revelatio divina, fides et theologia intime inter se coniunctae sunt. Deus Verbo suo manifestat homini semetipsum et suum aeternum decretum salvandi eum advocans eum ut fiat consors divinae naturae (cf 2 Pt 1, 4). Vocatio et responsum supponunt hominem rationalem et liberum. Ideo fides uti responsum ad Verbum Dei est «rationabile obsequium» (Rm 12, 1). In Verbo Dei et in fide invenitur elementum noeticum. Ex hoc oritur possibilitas et necessitas methodicae reflexionis super Revelationem et fidem. Haec reflexio est theologia ut scientia, quae agit de Revelatione populo Dei facta et fide uti responso istius populi ad praedictam. Revelationem.
Scientiae theologicae est adjuvare hominem ut is in sua situatione possit dare rationabile, nuthenticum et promptum responsum ad Revelationem. Fides enim non est caeca. Ideo theologia investigat Sacram Scripturam, Traditionem et Ecclesiam, ut possit Verbum Dei melius cognoscere. Ex altera parte investigat etiam hodiernum hominem ut possit eum inducere ad acceptandum Verbum Dei ut veritatem et vitam.
Theologia est scientia ecclesiastica, critica, kerygmatica et progressiva. In omni tempore adjuvat Eeclesiam ut possit optime et efficaciter evangelizare mundum. Ope scientiarum, praesertim historiae aliarumque, quae de homine agunt, praeparat meliora responsa homini. Hodiernus enim homo vivit in sua historia et solum in ea et per eam cum Deo dialogum instituere potest. Antiquae representationes Dei, salutis et gratiae desumptae sunt e philosophia graeca et experientia hominis primitivi et inculti. Propterea uti inveteratae inaptae sunt homini contactum possibilem reddere cum Verbo Dei. Theologia suppeditat novas representationes, quae fulciuntur perfectiori scientia et ditiori experientia hominis in mundo. Ideo opus est relinquere fixismum creationis et immutabilitatem humani esse. Neque creatio neque homo aliquid immobile et fixum est. Creatio uti actio Dei semper continuatur et homo invenitur inter esse et fieri. Propterea omnes conclusiones, quae supponunt fixismum, non possunt esse immutabiles et »aeternae« veritates.
Theologia habet sua jura et suos confines. Ipsa servit fidei et non potest loco eius stare. Ea manifestat rationabilitatem adhaerendi Verbo Dei et ita servit missioni Ecclesiae et processui salutis.

Ključne riječi

Hrčak ID:

35722

URI

https://hrcak.srce.hr/35722

Datum izdavanja:

20.8.1975.

Podaci na drugim jezicima: hrvatski

Posjeta: 1.206 *