Bogoslovska smotra, Vol. 52 No. 3, 1982.
Izvorni znanstveni članak
Rudolf Brajčić
Sažetak
Antequam de principio fundamentali totius mariologiae sermonem instituimus, breviter delineavimus, quid in ipso conceptu principii fundamentalis in genere intelligitur. Speciali attentione autem consideravimus quaestionem, quomodo ex principio fundamentali reliquae tractatus veritates deduci possint. Auctores absque haesitatione affirmant id deductione metaphysica obtineri. Nos huic affirmationi metaphysicam contemplationem opposuimus, qua formaliter in nova veritate plus manifestatur quam in principio fundamentali formaliter continetur, ita ut tractatus organice evolvi possit a "minus" formali ad "plus" formale.
Quod ad opiniones de principio fundamentali mariologiae attinet, eas ad tres typos reducere possumus: in principium metaphysicum-speculativum (Bartolomei), in biblicum-positivum (Dillenschneider) et in biblicum-speculativum (Scheeben, Semmelroth, K. Rahner).
Nos proponimus nostram sententiam, secundum quam principium fundamentale mariologiae esse maternitatem divinam, ex qua omnes proprietates istius maternitatis obtinere possumus, at non deductione sed metaphysica contemplatione, in conexione tamen cum realitatibus revelatis.
Ključne riječi
Hrčak ID:
36367
URI
Datum izdavanja:
5.10.1982.
Posjeta: 1.207 *