Skoči na glavni sadržaj

Izvorni znanstveni članak

Jordan Kuničić


Puni tekst: hrvatski pdf 5.156 Kb

str. 251-263

preuzimanja: 713

citiraj


Sažetak

Raro de obiecto huius articuli sermo instituitur. Agitur de evolutione dogmatum ordinis moralis. Divulgatae inclinationi in relativismum moralem labendi auctor opponit existentiam, fixitatem, apsolutum valorem talium dogmatum. Procul dubio magna difficultas exurgit ex ipsa natura normarum moralium. Inter »res fidei« et »morum« non separatio ponenda, cum res fdei ad mores et res morum ad fidem pertineant. Difficultas sane exurgit ex eo quod mores hominum in multis varii apparent. Utique »in multis«, non in omnibus, non in essentialibus. Suicidium semper censebatur iilicitum, suicidae tamen semper existent. Si formulationem communium principiorum ordinis moralis excipias, in deductionibus accidunt deviationes, defectus, sive ob ignorantiam, sive alia ob impedimenta. Auctor vult ut potius sermo fiat de defectibus vel depravationibus normarum moralium quam earum mutabilitate. Defectus in paucioribus et secundariis vel deductionibus operatiocinii factis non sunt defectus in essentialibus. Semper distinguenda quae necessaria et essentialia ab contingentibus et accidentalibus rerum proprietatibus. Obiectivus ordo moralis existit sicut et determinata hominis natura cum suis necessariis relationibus ad Deum, seipsum et proximum. Ad dogmata ordinis moralis quod attinet homogeneam evolutionem admittimus, numquam tamen talem quae quod prius intrinsece malum declarabatur hodie liciturn pronuntiaret. Varios casus legitimae evolutionis auctor adducit.

Ključne riječi

Hrčak ID:

36382

URI

https://hrcak.srce.hr/36382

Datum izdavanja:

26.9.1973.

Podaci na drugim jezicima: hrvatski

Posjeta: 1.474 *