Skoči na glavni sadržaj

Izvorni znanstveni članak

Ljudevit Rupčić


Puni tekst: hrvatski pdf 4.192 Kb

str. 6-16

preuzimanja: 1.400

citiraj


Sažetak

Familia est societas humana, quae saltem patrem, matrem et prolem comprehendit eosque matrimonio et nexu sanguineo inter se vincit. Interna et intima unio membrorum familiae vita communi sub eodem tectu maxime manifestatur. Forma familiae praeprimis a forma matrimonii, quod decursu historiae diversam aestimationem et formam suiscepit, dependet. Elementa essentialia familiae iam ipsa creatione data, verbo Dei plene revelata sunt.
Vera indoles sexus, amoris et fertilitatis sic dicta »jahvistica« et »sacerdotali» traditione manifestata et elucidata sunt. Homo ut masculus et femina imago Dei est (Gen., 1,27). Diversitas in sexu destinata est ad efformandam societatem vel totum hominem ubi »duo in una carne« (Gen., 2,24) sunt. Huic societati advenit a Deo benedictio et facultas filios procreandi (Gen., 1,28).
Progressu Revelationis familia in sua externa forma magis magisque evolvitur. Vetus Testamentum inveniens depravatam aestimationem matrimonii et familiae in societate humana non slatim directe eorum formam socialem destruxit, sed primum falsa principia perniciosasque opiniones eradicavit. Omnem mythicam et innaturalem divinizationem eroticae inlinationis rejiciens vera principia, monotheismo consentanea, instauravit. Influxu Revelationis authenticus valor familiae suam aestimationem in vita sociali et religiosa paulatim recuperavit. Huic multum conferebant Prophetae depingendo relationes Dei cum populo electo imagine amoris et vitae conjugalis. Christus autam evexit matrimonium et familiam ad eorum fastigium tribuens eis sanctitatem et indisolubilitatem. Paulus nominat matrimonium «magnum mysterium» (Eph., 5,32) revelans in eo participationem foederis dilectionis Christi et Ecclesiae. Propterea omne matrimonium prophetia et concretizatio caritatis virtutisque creativae et redemptivae Christi est.
Aliquo modo palpabilis Revelatio familiae facta est per sanctam Familiam Iesu, Mariae et Ioseph. Omnis familia aliquid divinum habet, qiua in Deo aliquid familiare est; omnis pater ailiquid divinum habet, quia Deus Pater est; omnis mater aliquid divinum habet, quia mulier Mater Dei facta est; omnis filius aliquid divinum habet, quia Filius Dei omnes filios hominum sibi coaequales fecit (Math., 25, 35—40).
Familia est Ecclesia ex qua fit maior societas totius universi cum Christo et Deo ubi »Deus omnia in omnibus« (1 Corinth., 15, 28) fiet.
Hodiernae conditiones oeconomicae et psychologicae in familias magnas perturbationes inducunt. Eo maximum bonum sociale in discrimen ponitur. Hic, in familia, nostra res agitur. Propterea omnibus hominibus praesertim Ecclesiae incumbit officium cooperandi ad bonum familiae et quaerendi tot implicatorum problematum eius optimam solutionem.

Ključne riječi

Hrčak ID:

36640

URI

https://hrcak.srce.hr/36640

Datum izdavanja:

21.3.1972.

Podaci na drugim jezicima: hrvatski

Posjeta: 2.280 *