Bogoslovska smotra, Vol. 42 No. 4, 1972.
Crtice
Jordan Kuničić
; Katolički bogoslovni fakultet Sveučilišta u Zagrebu, Zagreb, Hrvatska
Sažetak
Cum apud nos quoque cantestationes quaedam, utique sine fundamento theologico, ortae sint, Consilium Executivum Conferentiae Episcopalis Jugoslaviae quaedam dubia ad Sacram Congregationem direxit. In responso S. Congregationis repetuntur iam nota puncta doctrinae, sed theologico modo exprimuntur. Prohibitio actuum »contraceptivorum« an negativa pertinet praecepta, unde apsolute valida est et numquam cessat obligare. Contradictio inter divinaes leges vitae transmittendae et germani amoris coniugalis fovendi adesse non potest (GS num. 51). Quoad haec obiective nec casus perplextus nec collisio obligationum dari potest. Si quis diceret contraceptivis mediis uti licere si coniuges non possunt ab actu coniugali abstinere vel alias causas, puta rationes oeconomicas, contraceptionem directam eligeret, quae in encyclica HV claris verbis damnata fuit (num. 14; 16). Restat quidem nota doctrina de possibilitate mutationis peccati etam toto genere gravis in venialem ob imperfectionem actus, ergo subiective, intacta manente malitia eiusdem obiectiva. Quandonam hic status subiecti adsit, quousque se extendat, hoc prudentiae pastoralis erit discernere, numquam ad omnimodam cercitudinem praesumentis pervenire.
Ključne riječi
Hrčak ID:
36706
URI
Datum izdavanja:
14.2.1973.
Posjeta: 1.447 *