Bogoslovska smotra, Vol. 41 No. 2-3, 1971.
Crtice
Jordan Kuničić
; Katolički bogoslovni fakultet Sveučilišta u Zagrebu, Zagreb, Hrvatska
Sažetak
Casus discutit de opinione P. Bleistein quam SVESCI in linguam croaticam vertendo notam omnibus gentis nostrae filiis fecerunt. Bleistein opinionem eructat quae actum venericum ante matrimonium aestimat tamquam confirmationem amoris personalis illumque extra campum luxuriae versantem proponit. Utique, Bleistein talem modum agendi aliquatenus vituperat, nam sponsalia non habent certitudinem, cum hodie adhuc amor individualistice concipiatur. Bleistein vult primatum amoris qui condivisus iam desinit esse quid mali. — Huic sine scrupulis, imprudenter prolatae opinioni, respondet auctor huius casus ita ut illam totaliter respuat, cum de amore sine debitis distinctionibus Bleistein disserat; campum luxuriae evacuat; minime rationem habcat de doctrina Ecclesiae quae similem somniandi modum saec. XV expresse proscripsit (Denz 1367); christiano sensui de vero amore concordi cum voluntate Dei contraria doceat etc. Opinio Bleistein christianismum hoc in casu retrograduni proponit, et tamen ille hoc tempori nostro congruum aestimat. Cui bono haec et alia offeruntur lectoribus?
Ključne riječi
Hrčak ID:
37308
URI
Datum izdavanja:
30.12.1971.
Posjeta: 1.524 *