Bogoslovska smotra, Vol. 41 No. 2-3, 1971.
Crtice
Jordan Kuničić
; Katolički bogoslovni fakultet Sveučilišta u Zagrebu, Zagreb, Hrvatska
Sažetak
Praesens casus sicut et ille prior ex eodem prodit fontc: ex articulo P. Bleistein, qui ethicac situationis morcm gerendo, excessus sexuales cum genuino amoris conceptu coniungere non ambigit, Masturbator non recte procedit cum nemine voluptatem condividens. Non agitur de luxuria, sed de defectu amoris carente socio, ergo agitur de quodam egoismo, — Denuo auctor casus ostendit irreductibilitatem opinionis Bleistein cum recte intellecta doctrina Ecclesiae. Bleistein quasi totaliter campum luxuriae evacuat, et sociologismo favens, moralem non primo et fundamentaliter individualem censum aestimat, sed fructum operae consociationis. Tamen, cum quisque pro suis actibus rationem reddere debebit, et campus luxuriae distinctum spatium ab aliis praebeat, masturbatio, si aliae conditiones peccati verificentur, peccatum praesentat. Esto tale peccatum caeteris minoris gravitatis ob defectum compartis, tamen signum maioris degradationis. Nec solum haec sed et alia in casu contra opinionem Bleistein, quae et ipsa sic dicto »catechismo neerlandico« obsecundat.
Ključne riječi
Hrčak ID:
37309
URI
Datum izdavanja:
30.12.1971.
Posjeta: 3.647 *