Bogoslovska smotra, Vol. 39 No. 1, 1969.
Izvorni znanstveni članak
Bonaventura Duda
; Katolički bogoslovni fakultet Sveučilišta u Zagrebu, Zagreb, Hrvatska
Sažetak
Cum hic conventus theologico— pastoralis totus circa poenitentiae sacramentum versetur, auctori visum est totum complexum quaestionum circa idem sacramentum in ambitum largioris visionis conversionis, seu metanoiae collocare. Ex Scriptura patet conversionem esse elementum omnino intrinse religioni christianae, prouti etiam Constitutio apostolica Pauli VI Poenitemini demonstrat. Metanoia quoque renovationem vitae christianae, a Concilio Vaticano II inauguratam, animare debet. In prima parte examinatur conceptus conversionis V. T, qui maxime in diversis modatitatibus; verbi šub exprimitur, praecipue in prophetis, maxime in Jeremia; hic tota mentalitas religiosa cum šub intime connexa in lucem effertur. In secunda parte examinatur metanoia N. T. et effertur eius connexio cum realitatibus quae terminis evangelioni, basileia, pistis designantur. Exinde decem proponuntur »theses« pro ulteriori discussione circa ambitum largiorem in quem collocanda est vera renovatio experientiae personalis et praxis pastoralis circa sacramcntum poenitentiae. Summa haec est: per fructiferum poenitentiae sacramentum elevatur et alitur, renovatur et confirmatur vitalis tendentia — »elan« — verae conversionis ad Deum, tam intimae connexae cum authentica fide christiana quae est completa deditio hominis Deo Patri, per Spiritum Sanctum, in Christo Jesu.
Ključne riječi
Hrčak ID:
39997
URI
Datum izdavanja:
24.6.1969.
Posjeta: 2.308 *