Bogoslovska smotra, Vol. 38 No. 2, 1968.
Izvorni znanstveni članak
Jordan Kuničić
; Katolički bogoslovni fakultet Sveučilišta u Zagrebu, Zagreb, Hrvatska
Sažetak
Quae methodus in theologica consideratione problematuin ad vitam coniugum spectantium adhibenda? Quaestio sane maximi momenti. Primum locum occupent fontes theologiae, inter quos Magisterium Ecclesiae tamquam proxima et universalis norma veritatis habenda. Non igitur medicorum iudicium, non psichologorum placita meritorium proferant iudicium. Ordinis moralis obiectivi primatus semper prae oculis habeatur. Quoad rectitudinem an secus singulorum actuum considerari debet natura hominis qua hominis et christiani, item natura ipsius actus obiective considerati, prout admonet Conciliura in GetS, num. 51. Sic amor coniugalis tamquam mutua donatio sensum obtinebit plenum, nam natura impellit ut amor coniugalis concipiatur sicuti est: indole sua ad prolem procreandam et educandam ordinatus. Haec ordinatio praedicanda ore, observanda opere. Ad haec principia iudicat auctor de quorumdam opinionibus, quae vel sunt repetitiones opinionum iam ab Ecclesia iudicatarum, vel propositiones cum cautela proponendae, vel uti falsae simpliciter respuendae.
Ključne riječi
Hrčak ID:
40093
URI
Datum izdavanja:
22.10.1968.
Posjeta: 1.272 *