Bogoslovska smotra, Vol. 37 No. 1-2, 1967.
Izvorni znanstveni članak
Vitomir Slugić
Sažetak
Hisioria salutis in Consititutione »Dei Verbium« (n. 3 et 4) — Affirmantur quodammodo in Constitutione illa studia recentiorum, quae opus salutis in historica ipsius tractant dimensione. Deus multifariam per gesta, quae verbis saepe Ipse interpretatur, visitavit homines. Quae, ob historicam hominum vivendi rationem atque conditionem per historicum dantur progressum.
Minime negligitur valor revelationis quae fit per creationem: iterum Concilii Vaticani I de naturali hominis Deum cognoscendi facultate doctrina renovatur.
Extra Testamenta verae dantur revolationis vestigia, praesertim in praefigurationibus chrisiologicis (prouti sunt Adam, Noe, Melchisedech). In Veteri, quod in Novo patet, Testamento, ubi iam publica per gesta verbaque Dei datur revelatio, omnia ad Christum tendunt omnique in oidine ad Christum sunt interpretanda.
Sumnia revelationis proindeque etiam historiae salutis in Incarnatione perspiciuntur. Ad ipsam organice mors atque Christi clarificatio pertinent. Christus totam, eam recapitulando, assumpsit hominum historiam.
Nostra maxime interest, quod Christus tota suimetipsius praesentia in Ecclesia revelatiorem perficit ac testimonio confirrnat. Populus Dei, convocatus ac Dei verbo constitutus, actualizando, per hodiernam sacramentalem salutis structuram, mortem atque: resurrectionem, reducens vero una cum Christo praeterita necnon quae sunt futura deducens ad praesentia, in illa, qua Christus est plenitudo temporis, historiae participat recapitulatione, consorsque divinae efficitur naturae.
Ključne riječi
Hrčak ID:
41266
URI
Datum izdavanja:
10.10.1967.
Posjeta: 1.772 *