Bogoslovska smotra, Vol. 37 No. 1-2, 1967.
Izvorni znanstveni članak
Franjo Carev
Sažetak
Oeconomia revelationis fit «gestis et verbis« (DV 2), — Cuidam conceptualismo et intellectualismo retate ad explicationem revelationis, a quibusdam opponitur certus exsistentialimus qui dum effert momentum revelationis practicum, negligit eius aspectum intellectualem. Attamen, neutrum valet si exclusive sumitur. Advertandum est ad modum cogitandi, seu potius valori-sandi qui Hebraeo proprius est: ille enim non cogitat in propositionibus speculativis, sed potius in categoriis exsistentialibus. Non ille Deum concipit, sed Deus se ipsi revelatet, ille Deum quodammodo percipit; Deus eius non est talis qui disputat, sed agit. Joannes et Paulus minus de Christi persona, eiusque intima constitutione cogitant, magis autem de eius missione: christologia eorum est »functionalis«. Unde revelatio fit verbis at non tantum verbis; fit etiam gestis, at non tantum gestis: nec verba sola, in Scripturis scripto consignata, Deurn revelant; nec gesta tantum, quae a Scripturis referuntur, Deum praesentem manifestant — sed, quodammodo sacramentaliter, «gestis et verbis intrinsece inter se coniunctis«. Unde, gesta Dei in historia salutis non sunt tantum argumenta probantia revelationem, sed sunt ipsa revelatio, quae tamen — dum ipsis verbis novam dimensionem tribuit, verbis indiget ut explicetur.
Ključne riječi
Hrčak ID:
41268
URI
Datum izdavanja:
10.10.1967.
Posjeta: 1.663 *