Skip to the main content

Original scientific paper

Ivan Glibotić


Full text: croatian pdf 2.174 Kb

page 223-228

downloads: 561

cite


Abstract

Concilium Vaticanum II. actuosam participationem fidelium in actione liturgica generaliter, et in cantu sacro specialiter commendavit, eoque fini usum linguae vernaculae permisit atquae decrevit, novamque periodum in historia cantus sacri aperuit. Auctor cantus populi historiam meminit, praesertim illam cantus communitatis cristianae tempore sanctorum patrum usque ad institutionem »Scholae cantorum«, causasque illustrat, quae populum ad silentium in ecclesia coegerunt.
Constilutio liturgica artem musicalem, cantum gregorianum atque poliphoniam classicam praesertim, fovendam atque custodiendam esse vult ita ut inter artem hanc populique cantum concordia atque consensus vigeat. In hac materia plura dicta et vota s. P. Pauli VI. papae enumerat ita etiam ordinem et acta congressus intemationalis musicae sacrae Chicagi et Milwaukee anno elapso celebrati juxta mentem concilii gesta gaudet.
Dissensiones postconciliares inter musicos et liturgicos quosdam viros eorumque argumenta notat, simulque optat actionem fraternam, quam s. Pater concordem ardenter vult, quod eventurum brevi tempore praevidet.
Cantus liturgicus apud populum Croatarum mirabili modo et absque interruptione usque ad hodiernam diem servatus, post concilium ut magis atque magis floreat, in votis nostrorum episcoporum sacerdotum atque fidelium est.

Keywords

Hrčak ID:

41295

URI

https://hrcak.srce.hr/41295

Publication date:

10.10.1967.

Article data in other languages: croatian

Visits: 1.326 *