Bogoslovska smotra, Vol. 37 No. 1-2, 1967.
Izvorni znanstveni članak
Josip Kribl
; Katolički bogoslovni fakultet Sveučilišta u Zagrebu, Zagreb, Hrvatska
Sažetak
Existentialismus est doctrina philosophica quae exurgit quasi reactio ad idealismum hegeliangum. Philosophia existentialismi fundatur in liberiate individualiter concepta, quam existentialismus non considerat ut liberum arbitrium sed ut individualem libertatem creantem et agentem. Berdjajev in hac libertatis conceptione fundamentum dat suae philosophiae personae — sui existentialismi. Hac via — realisatione sic accepta — Berdjajev advenit ad personam suam existentem, quae fit homo authenticus. Htc potest essu lantumodo in sensu divinohumanitatis, quia essentia hominis, personalitas existentiali divinohumanitate constiluitur. Hanc vero existentialem divinohumanitatem aperit et efficit animus (mens) sua libertate, non vero anima, quae secundum opinionem Berdjajevi minus validum elementum in homine est. Animus sua propria intuitione liber creator est et non licet illum accipere ut substantiam. Hoc prorsus adversatur existentialismo, qui hominem considerat individualiter-voluniaristice, qua de causa animus ut principium dinamismi subjectivi accipiendus est, quo efficitur libera existentialis activitas naturae humanae et divinae. Homo authenticus juxta philosophiam Berdjajevi non eximitur in unione cum Deo — uti putat Kierkegaard — sed etiam invenitur in unione cum aliis »personis authenticis«. Notionem communitatis Berdjajev applicat ad »Ecclesiam«, quae est communitas animi in sensu methaphisico transcendentali. Hoc prorsus aliud est quam societas fundata in legibus et in objectivatione; talis vero est juxta Berdjajevum omnis ecclesia christiana. Nempe ille omnem ecclesiam ut corpus juridicum considerat. Berdjajev habet pulchras ideas in sua philosophia sed etiam multas affirmationes, quae accipi nequeimt, errores qui sanac philosophiae christianae adversantur.
Ključne riječi
Hrčak ID:
41303
URI
Datum izdavanja:
10.10.1967.
Posjeta: 1.682 *