Bogoslovska smotra, Vol. 36 No. 3-4, 1966.
Izvorni znanstveni članak
Pavao Butorac
Sažetak
Disserit auctor in hoc tractatu de dialogica et humanismo. Et quidem primum quaerit, quid sit dialogica, quaestionem admovens an schola quaedam dialogistica existat necne. Deinde explicat, in quonam dialogicae et dialogi nucleus reperiatur, et quidem sub philosophico (psyhologico) aspectu, statim ad dialogicae et personalitatis mutuas rationes transiens. Magni quoque conspicitur momenti, qui dialogica cum auctoritate et libertate componi valeat. Explicat etiam, qui dialogica ad quosdam nostrae aetatis niotus sese habeat. Ad nucleum dein huius dissertationis progreditur dialogicam in ambitu naturalistici necnon supranaturalistici humanismi adspiciens atque explicare et delineare studens. Licet naturalistici humanismi proindeque et dialogicae hoc genus humanismo innixae magna, quam in humana societate habet, pars nullatenus obfuscetur neque obfuscari fas sit, meliorem tamen adiudicat partem supranaturalistica humanismo, quo sic excelsa hominis dignitas extollitur, ut humanae menti nec possibile evadat sublimius quid humanae dignitati adfirmandae excogitari posse. Hinc concludendum christianam mentem ut humanismo sic et dialogicae structurae et praxi plurimum conferro valere. In periodo iubilarium solemnitatum summi poetae Dantei Alighieri illustrari fas sit, num poeta in Divina Commoedia dialogo qua tali faverit necne. Pressius ab auctore ratio disseritur, quae inter Ecclesiam et dialogicam intercedere videtur respectu habito ad methodos disserendi, qui in Concilio Oecumenico Vaticano Secundo adnotati fuere, necnon ad conciliarem mentem motumque oecumenisticum, qui absque dialogo ne cogitari quidem potest. Postremo ad cordis modernismum devenit, ad caritatis nempe universalis motum, qui universam prorsus humanam amplectatur prosapiam oportet quique efficacissimum praebet medium dialogo cum felici exitu ducendo culturaeque sic, quae ex rei natura hominis excellentiam imprimis respicit adfirmat tueturque, conferre valet.
Ključne riječi
Hrčak ID:
41309
URI
Datum izdavanja:
4.4.1967.
Posjeta: 1.856 *