Skoči na glavni sadržaj

Izvorni znanstveni članak

Anton Benvin


Puni tekst: hrvatski pdf 5.239 Kb

str. 15-28

preuzimanja: 676

citiraj


Sažetak

Ad illustrandum nexum, qui inter sanctificationem dici dominici et eucharistiae intercedit, articulus gressum historiae sequens elementa numerosissima methodo anthologica debuit tractare. Articulus in quinque est partes divisus, quarum prima agit de necessitudine dominica-eucharistia in I et II saeculo aevi christiani, alia de aetate praeconstantiniana, alia de
aetate posteonstantiniana, alia de medio aevo, ultima demum de aevo moderno. Cum notae praecipuae sanetificationis dići dominici, qua diei synaxis eucharisticae, primiš Ecclesiae temporibus fere summam suam attigerint, prioribus christianitatis saeculis (I-V) investigandis opera data est, ut ita dicamus, praeponderans. Initio enim Ecclesiae conventus cucharisticus dominicalis eharacterem prae se flert pasehalem, quippe qui est memoria Paschatis Domini et occursus eidem Christo glorioso sub velamine mysterii fidei necnon laetabunda exspectatio alterius eius adventus in consummationae saeculi. Temporum vero decursu notae illae paschales sensim sine sensu in oblivionem ierunt ita ut »dies Domini« christifidelibus dies potius evaserit Dei unius et trini, non autem dies Domini Iesu; seu aliis verbis, eharacter santificationis dominicae christologico-paschalis conceptui cessit theologio-iuridico. Ecclesia primaeva nil de obligatione formali audiendae missae inculcavit, immo nec cessationem ab operibus servilibus a fidelibus suis expostulavit, attamen — »sine dominico esse non poluit«, conventumque hebdomadarium religiosissime numquam non observavit. Necessitudo dominica- eucharistia, quamvis saeculorom decursu plures perpessa sit iniurias atque extenuationes, nihilo minus usque ad praesentem diem salva perseveravit, ita ut continuitas nexus inter synaxim eucharisticam et sanctificationem dominicae phaenomenom christianum merito possit appellari.

Ključne riječi

Hrčak ID:

41637

URI

https://hrcak.srce.hr/41637

Datum izdavanja:

15.6.1970.

Podaci na drugim jezicima: hrvatski

Posjeta: 1.559 *