Bogoslovska smotra, Vol. 40 No. 1, 1970.
Izvorni znanstveni članak
Stanko Weissgerber
Sažetak
Quaestio principalis est quomodo juvenibus praesentare et significationem diei dominicae explicare. Catechismi tempore praeterito hanc diem modo nimis veterotestamentario tractabant disserendo quid licet et quid non licet hac die facere. Nihil aut parum de hac die utpote celebratione Resurrectionis Domini, de praesentia Domini glorificati inter nos eius fratres etc. sermo erat. Documenta Concilii Vaticani II sub nova luče etiam diem dominicam melius illustrant: dies dominica praesentatur ut memoriale mortis et resurrections Jesu Christi in eucharistia centrum suum habens, ut dies gaudii, relaxationis et requiei a labore. Adest nunc problema maximum quomodo hoc in tempore moderno juvenes die dominica in ecclesia congregare, quia alia ex parte habent tam multas occasiones a technica et in genere a vita moderna eis pro relaxatione praebitas (week-end, radio, televisio etc.). Juvenibus pulchritudinem necnon valorem celebrandi hanc diem demonstrare debemus. In liturgia dominicali necesse est tale ambiens creare, ut juvenes assistendo liturgiae bene se sentiant. Praesertim opus est, ut juvenes partem activam (cantu eis accomodato, lectione Sacrae Scripturae) in liturgia habeant: tune libenter ecclesiam visitabunt et sacro missae officio assistent.
Ključne riječi
Hrčak ID:
41645
URI
Datum izdavanja:
15.6.1970.
Posjeta: 1.405 *