Bogoslovska smotra, Vol. 40 No. 4, 1970.
Crtice
Jerko Fućak
; Katolički bogoslovni fakultet Sveučilišta u Zagrebu, Zagreb, Hrvatska
Sažetak
Vere dignum aestimamus Pauli VI adducere sermonem quem coram membris Societatis biblicae italicae septembre mense hebdomadam studio biblico hoc quoque anno consecrantis paterne proferre dignatus est. In croaticam igitur linguam versum sermonem offerimus. Pretiosa inveniuntur verba ac fructifera Sacrae scripturae interpretatione. Hodierni processus hermeneutici haud ignarus, specialem accentum ponit Pontifex in fidelitate erga verbum ac ipsius incarnationem, quae fidelitas non solum comprehendit tempus quo Verbum apparuit sed etiam hodiernum tempus in quo Iingua utamur oportet ut a homine hodierno intellegi Scriptura valeat. Inter duas fidelitates: Verbo ac homini nostrae aetatis non contradictionem sed unionem videre oportet, cum fidelitas erga Verbum apsolutam ac incomutabilem normam, erga hominem vero huic subordinatam, potius in traductionis ac interpretationis eiusdem modalitate consistens dicatur.
Ključne riječi
Hrčak ID:
41685
URI
Datum izdavanja:
14.2.1971.
Posjeta: 1.133 *