Skoči na glavni sadržaj

Izvorni znanstveni članak

Pavao Butorac


Puni tekst: hrvatski pdf 4.458 Kb

str. 166-175

preuzimanja: 426

citiraj


Sažetak

Auctor quaestionem, quae hominem semper adtraxit allicitque, ponens» utrum fides christiana hominem et mundum commutaverit necne. Primo anium advertit ad summi momenti conamina Concilii Oecumenici Vaticani secundi (notissimum schema XIII), ut homini. Qui nunc est, societetique, quae progreditur, ostendatur religionem christianam societati non esse obnoxiam Ecclesiamque viribus adornatam esse, quibus habilis reddatur dialogum cum nostri temporis cultura societateque texi posse. Et quidem summo cum exitu, societatem persuaderi posse Ecclesiam eius nobilibus studiis non opponi, sed nec societatem ob magnas rerum murationes progresusque Ecclesiae alienam esse oportere.
Transiens ad quaestionem, quae tangitur, auctor rerum eventu nisus Christi doctrinam illustrans ostendere satagit societatis innovationem a reformando singulorum hominum spiritu dependere. Et postquam ex motivis credibilitatis speciatim mirabilem fidei propagationem comprehenderit cresibilitatis speciatim mirabilem fidei propagationem comprehederit atque ad sanae rationis trutinam revocaverit, ad constitutionem de fide Concilii Oecumenici Vaticani primi adnectens, pressius Christi docrtrinam de homine singulo reformando, ut societas innovetur, disserit. Magna quoque paradoxa commemorat, quae ex lucta humanae inhaerente naturae inter bonum et malum exoriri temporum decursu aetatisque nostrae evolutione conspici solent. Hinc ne optimismi quidem, sed nec pessimismi semitas subsequi fas sit. In medio incolumitas. Optimismo adhaerentes rerum acuta neglegunt, ac si vitae ratio splendescat tantum nihilque caliginis prodere valeat. Pessimismo indulgentes (terror veprium) econtra veritatum, quibus superne alitur spiritus, obliti cacumina adtengere non valent, quibus sancti ingeniosique viri apricari solent. Quum ergo virtute divina naturaeque vi nobili singulorum imbuatur animus, societati quoque haec innovatio proficua redditur. Si enim securis ad radicem ponatur, si de individuo res agitur, collectio quoque hominum magnos exinde capiet fructus. Christianismus in se non est diversorum temporum proprius nec rebus humanis politicis, oeconomicis, socialibus indisolubiliter adstrictus,sed omnia sub aeterni specie adspiciens atque ad Christum reducens genus humanum parat ad Domini adventum, quum Deus fiet omnia in omnibus (1 Cor 15, 22-28).

Ključne riječi

Hrčak ID:

41898

URI

https://hrcak.srce.hr/41898

Datum izdavanja:

20.4.1966.

Podaci na drugim jezicima: hrvatski

Posjeta: 1.303 *