Skoči na glavni sadržaj

Crtice

Ivan Petar Bock


Puni tekst: hrvatski pdf 3.658 Kb

str. 203-212

preuzimanja: 406

citiraj


Sažetak

Estne amor Dei in fundamentali veritate Exercitiorum spiritualium lgnatianorum nimis neglectus et cur non ipsis verbis elatus?
Gallicus auctor Dr Francis Vincent nimis distinguit inter antiquam scholam asceticam Hieronymi, Bernardi, Benedicti et Francisci etc., quibus, fatente Card. Mercier, ultra modum opponit scholam amoris s. Francisci Salesii, S. Ignatium secus laudat, sed in hac re cum Msgre Fragniere valde carpit, quod scl. in fundamentali veritate libelli Exercitiorum amorem Dei solum supponat, omissa diserta commemoratione huius sublimassimae virtutis. - Omissa lite de verbo, uterque melius attendisset Ignatium »laudem et servitium Dei« cum theologis medii aevi et cum veteribus catechismis intelligere ipsum benevolum et practicum amorem Dei, sicut etiam idem sine vocabulo amoris intelligitur ex. gr. in oratione Dominica, in Canone Missae in Canticis »Te Deum laudamus«, »Gloria in excelsis Deo«, »Magnificat«... et in tabulis decalogi promulgati, antequam iormalis lex de amore Dei super omnia dissertis verbis praeciperetur, Ceterum ex ipso examine libelli Exercitiorum clare apparet, quantopere fallantur asserentes Ignatium »de amore vix loqui« quasi in oppositione cum S.
Francisco Salesio. Certe, distinguitur inadaequate doctrina ascetica s. Ignatii, nitens in universali et essentiali relatione nostra naturali et supernaturali ad Deum, Creatorem et Dominum nostrum, a sententia s. Francisci Salesii, quae maxime fundatur in summa bonitate Dei, optimi Patris nostri. Sed externae rationes opportunitatis temporum, locorum et personarum sufficiunt ad hoc qualecumque discrimen explicandum. Ardens amor Dei et proximi in s. Francisco Sal. optime conciliatur cum generoso zelo Ignatiano maioris gloriae Dei et salutis animarum procurandae.

Ključne riječi

Hrčak ID:

42395

URI

https://hrcak.srce.hr/42395

Datum izdavanja:

5.12.1938.

Podaci na drugim jezicima: hrvatski

Posjeta: 985 *