Skoči na glavni sadržaj

Izvorni znanstveni članak

Kamilo Dočkal


Puni tekst: hrvatski pdf 3.301 Kb

str. 93-101

preuzimanja: 644

citiraj


Sažetak

Evangelii lucem in India s. Thomas apostolus praedicasse dicitur, unde incolae Malabarenses »Christiani s. Thomae« gloriantur. Sicut Ethiopia ab Aegypto, sic India a Perside temporis decursu dependebat. Nestorii error, ex imperio Byzantino expulsus et in regno Persico diffusus, e Seleucia-Ctesiphonte, respective Bagdad in Indiam pervenit ibique sustinebatur. Metropolita Indiae a Catholico Chaldaeorum mittebatur. Sic Nestorianismus a saec. 4. usque ad saec. 16. religio Malabarensium erat.
Unio Patriarchae Chaldaeorum tempore Joannis Sullakae an. 1552. unionem quoque Nestorianorum Malabarensium secum ferebat. Anno 1559. unio formalis gentis Indicae cum Roma in celeberrima synodo in urbe Udiamparur decreta est. Nimius rigor in abolendis »consuetudinibus Malabarensibus« ansam dedit magni schismatis, cuius Thomas Parambil auctor erat. Licet patres Carmelitae, qui post Jesuitas in Indiam missi sunt, multos ad unionem perduxerint, permulti tamen Thoma Parambil praecunte in errorem Monophysitarum seu Jacobitarum prolapsi sunt. Thomam Parambil Mellus et Antonius Thondematta exceperunt. Perturbationes usque ad novissima tempora perdurarunt, dum eis papa Leo XIII. et Pius XI. creando propriam Malabarensium ecclesiasticam proviniciam finem imposuerunt. Modo Ernaculam metropolis, Changanacherry, Kottayam et Trichur dioeceses sunt. In dissertatione status hodiernius vitae religiosae, seminariorum necnon regularium describitur.
Praeter Syro-.Malabarenses unitos existunt in India Syro-Malabarenses Nestoriani seu Mellussiani et Syro-Malabarenses Monophysitae seu Jacobitae qui et Syro-Malankarenses vocantur. Dum Mellus in Trichur residebat, «Catholicus» Malankarensium in Kottayam residet. Sub influxu Anglicanorum una pars Syro-Malankarensium «reformata» est et independens censetur, cui Mar Athanasius praest.
Ecclesia Romano-Catholica non solum Nestorianos sed etiam Jacobitas Malabarenses ad unionem perferre conatur, et non sine fructu. Unionem Nestorianorum procurant non solum Carmelitae et Franciscani, sed et sacerdotes indigenae, in seminariis propriis bene instructi. Unionem Malankarensium procurant novissimo tempore celeberrimi episcopi Mar Ivanios, Mar Theopilos cum sacerdotibus ex Congregatione «De imitatione Christi», et nuper etiam Mar Severios.

Ključne riječi

Hrčak ID:

42422

URI

https://hrcak.srce.hr/42422

Datum izdavanja:

10.10.1938.

Podaci na drugim jezicima: hrvatski

Posjeta: 1.547 *