Bogoslovska smotra, Vol. 13 No. 1, 1925.
Izvorni znanstveni članak
Historia episcopatus graeco-catholici Marčensis-Svidnicensis tempore episcoporum Gabrielis et Basilii Predojević (1642.-1648.) et Sabae Stanislavić (1644.-1661.)
Janko Šimrak
Sažetak
Narratur vita et opera trium episcoporum unitorum dioeceseos Marcensis et Svidnicensis: Gabrielis et Basilii Predojević et Sabae Stanislavić. Quae narratio archiviis Vaticano, almae ecclesiae Zagrabiensis et Academiae Slavorum Meridionalium Zagrabiensis fundatur. Quamquam Gabriel Predojević et Sabas Stanislavić in Peć ad patriarcham Serborum, ut consecrarentur, profecti sunt, tamen uniti existimandi sunt, cum fidem catholicam uterque confessi sint et Sabas Romam se contulerit, quod Gabriel quoque facturus fuisset provecta aetate confectus esset. Eorum profectio in Peć studiis potius nationalibus tribuenda est, quae eo tempore, quo Serborum universa natio Turcarum servitio subiacebat, omnia in unum patriarcham conferebantur. Eo factum est, ut patriarcham omnes et in primis episcopi venerari debuerint. Praeterea patriarchae in partes Christianas legatos suos mittebant, visendis non modo ecclesiis sed etiam operibus episcoporum marcensium ideoquc episcopi eorum auctoritate compulsi ab iis consecrationem petere debebant. Episcopus Basilis Predojević catholicus fuit, qui nunquam in Peć ad patriarcham iter fecit. Romae confirmationem obtinere non potuit, quia eo tempore inter episcopatum marcensem et episcopos Zagrabienses contentio orta est de titulo et independentia episcoporum marcensum. Ex uno argumento in hoc tractatu contento patriarcham aliquod genus indulgentiarum distribuisse maximaque severitate in suos subditos usum esse apparet.
Ključne riječi
Hrčak ID:
42906
URI
Datum izdavanja:
9.6.1925.
Posjeta: 1.463 *