Bogoslovska smotra, Vol. 12 No. 2, 1924.
Izvorni znanstveni članak
Historia episcopatus graeco-catholici Marčensis-Svidnicensis et unionis ecclesiasticae in Jugoslavia
Janko Šimrak
Sažetak
In hac tractatus parte sermo est de statu religioso perfugarum christianorum, qui ineunte saeculo sextodecimo ex imperio Turcico in Austriam migraverunt. Praedicatores protestantium acri agitatione usi omnibus viribus nitebantur ut novos colonos in Žumberak suis doctrinis conciliarent; qua de causa duo sacerdotes orthodoxos e Žumberak Joannem Maleševac et Mathiam Popović exciverunt ut in Urach venirent ibique imprimendis libris protestantibus litteris cyrillicis operam navarent. Sacerdotes sichelburgenses in Würtemburg profecti sunt. Nec tamen inde aliquod emolumentum protestantibus partum est. Idea Primi Trubarii, ducis protestantium in finibus Slavorum Meridionalium, qui ad propagandam suam doctrinam inter omnes christianos orthodoxos colonos instrumentum adhibere conatus est, male prosperum eventum habuit. Ille quidem postea magnam copiam librorum typis cyrillicis impremendam curavit, qui in populum divulgari non potuerunt. Cujus rei inter ceteras causas haec exstat, quod coloni in ecclesia linguam palaeoslavicam habebant ita, ut a protestantibus cum ecclesia nationali seduci non potuerint.
Deinde de liturgia veterum perfugarum, de sacramentis baptismatis et poenitentiae, de moribus et consuetudinibus occasione mortis vel funeris, de raptu puellarum, de sacerdotum uxoribus, de monachis ordinis S. Basilii deque eorum statutis disputatur. Perfugae in Žumberak (Sichelburgi) erant boni Christiani, qui postea ardenter unitatem ecclesiasticam susceperunt nec unquam ab ea avelli passi sunt, etsi vehementissima agitatio episcoporum ac sacerdotum orthodoxorum hoc efficere conabatur. Itaque etiam hodie Sichelburg omnibus Slavis Meridionalibus viam in rebus religiosis ingrediendam monstrat. Byzantium semper hostile se praebebat Slavis meridionalibus, dum Romani Pontifices libertatem eorum ab impetu byzantino defendebant.
Quae porro sequuntur, e fontibus archivalibus deprompta de coepta unione ecclesiastica et de primo episcopo unito Simone Vretanić (Vratanja) agunt. Hoc tempore, id est saeculo septimo decimo incipiente commune omnium Christianorum in peninsula Balcanica desiderium erat, ut cum sancta Romana sede unirentur. Hoc sensu Joannes patriarcha ipecensis cum archiepiscopo Serbiae Besarione litteras Clementi papae scripsit, ut se in unionem Ecclesiae acciperet. Cui papa magno sibi gaudio esse hoc ejus desiderium respondit atque inculcat necesse esse ut integram doctrinam catholicam amplectatur, sine qua nulla unio ecclesiastica existere potest simulque eum consolatur in gravibus Turcarum persecutionibus promittitque suum auxilium.
Eo tempore, quo unio universorum Christianorum contra Turcas maxime florebat, facta est etiam unio ecclesiastica in generalatu dicto Varasdinensi. Quae unio originem non habet in rebus politicis, aut in violentibus magistratuum imperii operibus quippe qui libertatem religiosam defendebant, sed in fide sincera Simonis Vratanjić, qui eo tempore episcopus erat orthodoxorum in Croatia et Hungaria. Optime de unione meruit episcopus zagrebiensis Domitrović et Martinus Dubravić, parochus in Ivanić, qui ipsi quoque a parentibus orthodoxis orti sunt. Prima sedes unionis in Marča prope Ivanić erat, ubi etiam monasterium ordinis S. Basilii aedificatum est.
Ključne riječi
Hrčak ID:
43131
URI
Datum izdavanja:
1.9.1924.
Posjeta: 1.714 *