Skoči na glavni sadržaj

Izvorni znanstveni članak

Ethnologiae et hierologiae methodi

Aleksandar Gahs


Puni tekst: hrvatski pdf 6.769 Kb

str. 191-211

preuzimanja: 443

citiraj


Sažetak

Conspectus historiae hierognoseos monstrat gravitatem recentissimae periodi (ab anno 1859.) pro hierologia ejusque methodo, de qua porro resultatus objectivi totius hierognoseos pendent. I. Ut habeatur historia pragmatica facti religiosi, historiae, praehistoriae, ethnologiae data documentalia in unam integritatem liganda sunt. Cum gentes, quas primitivas appellant, quaeque obiectum ethnologiae praecipuum efficiant, principaliter culturis praehistoricis addictas esse constet, gravissima pro hierologia quaestio ordinis temporalis suarum culturarum (chronologiae relativae) evadit. Exponuntur principia veteris »methodi« psychologico evolutionisticae pro solvendo hoc problemate atque adducuntur ejusdem »methodi« applicandae exempla ex ethnologia Asiae septentrionalis. Quae principia, cum rebus adversentur neque ullam factorum historicorum rationem ducant nihili esse monstrantur.
II. Exponuntur et probantur principia recentioris methodi culturohistoricae. Quoniam autonoma (interna) evolutio alicuius culturae in quocumque loco sine documentis scriptis, quibus gentes, quas primitivas appellant, egent directe probari nequit, investigandi prius sunt nexus culturarum historico-genetici in spatio. Sunt certa criteria talium nexuum atque ab scientia linguarum abunde probantur. Quorum criteriorum recta applicatio efficit, ut invenire possimus »orbes culturae« (Kulturkreis) id est culturas specifice determinatas. Ex situ geographico variorum orbium culturae in uno continente etiam eorum ordo temporalis (chronologia relativa) obiective stabiliri potest. Comparatione omnium affinium »orbium culturae« in omnibus continentibus ad universalem historiam culturae et hoc ipso etiam religionis gentium primitivarum perveniri datur. Resultatus, qui adhuc adepti sunt pulcherrime cum inventis praehistoricis concordant eoque efficitur ut ethnologia et praehistoria cum historia documentali connectantur ut ex adiacente tabella comparativa perspicuum est. Ex omnibus apparet quanti scientia ethnologiae sit pro hierognosi.

Ključne riječi

Hrčak ID:

43134

URI

https://hrcak.srce.hr/43134

Datum izdavanja:

1.9.1924.

Podaci na drugim jezicima: hrvatski

Posjeta: 1.028 *