Bogoslovska smotra, Vol. 20 No. 2, 1932.
Izvorni znanstveni članak
Evolutio Canonis Missae in Liturgia Romana
Dragutin Kniewald
Sažetak
1. Difficilis guaestio de origine et evolutione hodierni Canonis solum
ita resolvi potest, ut praeprimis ommes illae additiones, quae certo saeculo IV. posteriores sunt, e Canone eliminentur.
2. Abstrahendum est ergo ab additionibus sub Leone I, Gregorio
Magno ac Sergio papa factis.
3. In Canone ita restituto duae orationum series recognosci possunt.
Una eucharstiam consecrativa, quam Summus Pontifex vel Episcopus
proferebat et altera, ad quam orationes »Te igitur«, Memento vivorum ac mortuorum, cum orationibus respectivis pertinent. Hanc alteram seriem ex parte non Summus Pontifex nec presbyter in genere missam celebrans, sed diaconus ministrans alta voce proferebat.
4. Ex comparatione Canonis Romani (sine additionibus posterioribus)
cum Canone descripto ab auctore saeculi IV. »De sacramentis« parallelismus quasi completus resultat.
5. Comparatio autem Canonis Romani ommissis illis, quae saeculo IV.
in Canonem inserta1 sunt, cum anaphora Hippolyti, prout exstat in sic dicto fragmento Veronensi, non solum similitudinem, sed quasi identitatem ostendit simulque »preces diaconales«, i. e. »memento« cum orationibus adiacentibus nec non orationem »Te igitur« revera interpolationem saeculo IV. factam esse ostendit.
6. »Epiclesis« in fragmento Veronensi antiquissima omnium est, nec
consecrativa specierum eucharisticarum, sed deprecativa gratiae Spiritus Sancti pro omnibus, qui species consecratas (vel etiam forse dona ab episcopo benedicta) percipiunt
7. Comparando anaphoram s. Hippolyti ac per eam Canonem Romanumprimitivum cum antiquissimis anaphoris orientalibus ad notitiam unitatis relativae liturgiae primitivae in tota christianitate pervenimus.
8. Per anaphoram s. Hippolyti facilis via paratur ad ea, quae de
celebratione missae s. Iustinus Martyr narrat saeculo II.
9. Schema evolutionis Canonis Romani cum notis historicis.
10. Sacrasanctum missae sacrificium primis tribus saeculis Romae
lingua graeca celebrabatur. Sub finem saeculi III. vel primo initio saeculi IV. lingua latina invaluit. Tum fragmentum Veronense, tum Canon in scripto seaculi IV. »De sacramentis«, tum Canon hodierni Missalis Romani in sua parte primitiva e graeca in linguam latinam translatus ese videtur. Canon Romanus, prout hodie exstat et prout saeculo VI, V, IV exstabat, non quidem totaliter ex apostolica traditione receptus est, attamen anaphoras. Hippolyti phasim illam intermediam constituit, quae CanonemRomanum hodiernum cum liturgia tempore s. Iustini et tempore apostolico coniungit.
Ključne riječi
Hrčak ID:
44090
URI
Datum izdavanja:
12.12.1932.
Posjeta: 1.551 *