Bogoslovska smotra, Vol. 34 No. 2, 1964.
Izvorni znanstveni članak
Janko Oberški
; Katolički bogoslovni fakultet Sveučilišta u Zagrebu, Zagreb, Hrvatska
Sažetak
Teste s. Paulo apostolo Vetus Testamentum abundat «umbris rerum futurarum, quod est corpus Christi» (Col 2,17). Historia Veteris Testamenti praeparatio erat complementi revelationis divinae in Novo Testamento. Propterea in V. Testamento multae personae, res atque eventus aliquo modo adumbrant personas, res et eventus N. Testamenti, quae adumbrationes typi vocantur, quibis in N. Testamento antitypi correspondent. Distinguuntur species typorum: personales, reales et factorum histprocorum, eorumque aliqua exempla enumerantur. Cognitio typorum biblicorum multum confert ad sensum S. Scripturae atque historiam revelationis divinae melius intelligendam, iuxta effatum s. Augustini: «Novum Testamentum in Vetere velabatur, Vetus Testamentum in Novo revelatur.» In hac brevi expositione non erat possibile exactam excerptionem omnium typorum V. T. proferre, sed limitamur ad illos typos, qui maxime patescunt. Certe, cognitio typorum biblicorum haud parum ad instructionem catecheticam vel ad sermones homileticos illustrandos conferre potest. Assiduo studio S. Scripturae adhuc multa exempla typorum V. T. erui possunt.
Ključne riječi
Hrčak ID:
45801
URI
Datum izdavanja:
9.2.1965.
Posjeta: 1.921 *