Bogoslovska smotra, Vol. 33 No. 2, 1963.
Izvorni znanstveni članak
Ivan Ostojić
Sažetak
In registro possessionum, quas abbatiae s. Petri ia Sello fundator (Petrus Gerni, civis Spalatensis) coemerat, sub a. 1080. sequens locus invenitur: coparaui mediu molinu debrataaza fre zezani. Que dedit ei criua i rex....etaliu mediu fuit desco petro. — Historiae paitriae scriptores verbum citatum cum subsequenti r e x ita coniungunt, ut in eo alii vero nomen proprium alicuius regis,alii vero nomen deformatum (sive Hungaricum, király, sive Latinum crouatie) detegant. — Huius scripti, econtra, auctor sub verbo criuali termimun iuridicum latere putat. Corrivales enim In lure civili Romano, quod Spalati tunc temporis iuris positivi vim habebat dicebantur rivales, id est qui per eundem rivum aquam ducunt sive qui eodem rivo utuntur. In nostro casu duo corrivales, alter Brataza alter ecclesia s. Petri, eiusdem rivi aqua ad idem molinum propelleodum utebantur. —• In loco citato forma crivali pro corrivali apparuit aut ob inconsiderate omissum signum contractionis (i. e. pro criv a1i, quod signum etiam supra quaedam alia verba contracta in eodem codice desideatur, aut quia talis forma Spalati vulgaris erat (confer simile exemplum crambe pro oleris genere coramble). — Quapropter idem locus citatus sic legendus videtur: Comparavi medium molinum de Brataza, fratre Zezani, quem dedit ei c(or)rivali rex..... et alium medium fuit de sancto Pet r o. — Corrivates designabat rex, quia ius aquarum reservatum fuit regi.
Ključne riječi
Hrčak ID:
47142
URI
Datum izdavanja:
14.4.1964.
Posjeta: 1.119 *