Skoči na glavni sadržaj

Izvorni znanstveni članak

Ivan Ostojić


Puni tekst: hrvatski pdf 5.088 Kb

str. 126-137

preuzimanja: 918

citiraj


Sažetak

S. Romualdus, camaldulensium fundator, tres annos in Histria occidentali transegit ibique duo vel tria monasteria erexit Monachi s. Romualdi Lemni certe et diu, super Duo Castella probabilissime at brevi tempore vivebant, dum apud s. Petrum de Silva eorum coenobium dubium habetur. Svint qui camaldunenses etiam apud s. Joannem in Pelago prope Rubinum atque apud s. Michaelem supra Polam statuant, quod tamen nullo valido argumento comprobare queunt. — S. Gaudentius, s. Romualdi assectator, quattuor monasteriorum in insulis Ausserensibus auctor dictur: s. Petri de Absaro s. Michaelis vel. s. Nicolai do Sansico, s. Michaelis Montis Garbi et, pro monialibus, a. Mariae de Absaro. — Abbatia s. Petri de Absaro fuit »seminarium sanctorum et praeclarissimorum virorum, qui Dalmatiam illustrarunt XI. potissimum saeculo«, quorumque primarii noscuntur: s. Gaudentius Absarensis, Laurentius Dalmata ex s. Joannee Traguriensis. Omnes hi tres antistites, regum Croatiae consiliarii, eccleaiae reformatores et monasteriorum propagatores. — S. Gaudentius prope Absarum aut Spalatum natus iuventutem in eremo transegit, episcopatui Absarensi renuntiavit, a. 1044. in monasterio camaldulensi s. Mariae apud Aneonam vita functus coelestis patronus Absarensis dioeceseos colitur. Laurentius Dalmata, primum episcopus Absarensis deinde archiepiscopus Spalatensis, maecenas et artium sacrarum cultor, sub fine XI. saeculi mortuus, aliquando sanctus appelatur. S. Joannes, rethoricus, episcopus Traguriensis c. 1063,—1111., pacis defensor, Tragurii compatronus; nominatur Ursinus, sed talem appelationem non a patricia familia Romana, uti putabatur, sed a monasterio in quo degebat Absar seu Ausseri (inde: Auserinus Ursinus) accepit. — Reliqui notiores monachi camaldulenses operam studiumiue in Croatia navantes sunt: s. Bonifacius (initio XI. saec), missionarius apud Slavos et martyr, in scriptis archiepiscopus Bosniensis denominatus; s. Rainerius, arhiepiscopus Spalatensia (1175.—1180.), quem ecclesia sua uti martyrem et compatronum honorat; Maurua, maximus cosmographus XV. saec.; Paschalis Padovinus, episcopus Arbanis (1588.—1622.), qui moninalibus benedictinis constitutiones aptissimas praescripsit; aliquot alii in variis locis Dalmatiae et Histriae archiepiscopi et episcopi.

Ključne riječi

Hrčak ID:

47143

URI

https://hrcak.srce.hr/47143

Datum izdavanja:

14.4.1964.

Podaci na drugim jezicima: hrvatski

Posjeta: 1.890 *