Bogoslovska smotra, Vol. 33 No. 1, 1963.
Izvorni znanstveni članak
Jordan Kuničić
; Katolički bogoslovni fakultet Sveučilišta u Zagrebu, Zagreb, Hrvatska
Sažetak
Potestne christianus haec duo amice consociare: negotiis, quae ad hanc fluxam pertinent vitam, insistere, et insimul sui cuiusque perfectioni incumbere? Inter valores eschatologicos necnon illos terrestres facunda cooperatio institui potest. »Nemo perperam sibi cogitatione fingat haec duo inter se pugnare, quae contra compoui apte possunt« dicit Ioannes XXIII. Auctor igitur huius articuli contrarias opiniones examini subiicit. Opinionibus, quae extra castra fictet versantur, recensitis, duas catholicorum solutiones, incarnationistamm, quos appellant, et eschatologistarum amice procedere debere ostendit. Momentosae sunt harum duarum opinionum solutiones in aliis sacrae doctrinae disciplinis vgr. in ascetica-mystica, sociologia, apologetica etc, Utriusque exigentias unit christianismus decursu saeculorum-unit christianus, ut unum subiectum, vivisectionem non. patiens-unit charitas Dei et proximi, quae una est-unit unicus finis humanae vitae, qui totlus activitatis humanae extitit norma-unit verus terrestrium valorum conceptus, illos valoribus spiritualibus et aeternls subordinatoa exprimens. Axiologia christiana humanismi christiani fons est et fundamentum. Quisque sese excolere atque perficere debet labore qui ad mortalem hanc vitam pertinet ita, ut temporalem simul et aeternam sibi comparet felicitatem.
Ključne riječi
Hrčak ID:
47170
URI
Datum izdavanja:
16.12.1963.
Posjeta: 1.240 *