Bogoslovska smotra, Vol. 28 No. 3, 1940.
Izvorni znanstveni članak
Janko Oberški
Sažetak
Conditio mulieris post peccatum originale mox de aequilibrio relationis socialis aequalitatis cum viro excidit, quod iam ex historia biblica de bigamia Lamech, descendentis e stirpe Cain, patet (Gen 4, 19). Sed hoc factum evidenter quoque illustrari potest e monumentis historicis arehaeologicisque Orientis antiqui, et quidem praesertim e celeberrimo illo monumento lapideo sud nomine »columnae regis Hammurabi« noto, quod antiquissimum Codicem legis civilis scriptae hodie notum continet. Ex his legibus comparationem instituimus illorum textuum, in quibus sermo de conditione mulierum sociali tempore regni Hammurabici in Babylonia occurrit, cum statutis legis Mosaicae de conditione mulierum sociali. Ex hac nempe comparatione facta quaedam biblica clarius illustrantur. Exponimus igitur conditionem mulierum uxorum in vita familiari et domestica, deinde conditionem mulierum cultui divinitatum in templis addictarum, et tandem conditionem mulierum in statu servili, adducendo simul statuta legis ad rem pertinentia atque cum statutis parallelis legis Mosaicae comparationem instituendo.
Ključne riječi
Hrčak ID:
47654
URI
Datum izdavanja:
25.3.1941.
Posjeta: 3.456 *